Iulius Sansonetti, qui in Grege Latine Loquentium pseudonymo Navarcha utitur, nam multum navigat, respondens ad litteras alicuius sodalis GLL citavit sententiolam Pauli Valéry, praeclari philosophi Francogallici ex huius opera “Improbae cogitationes et alia” (Mauvaises Pensée et autres). Quem sententiolam ita Latine Navarcha noster reddidit: Nescit homo quod ipse omni tempore vitae suae sponsionem facit in decem minutis aut decem secundis se moriturum non esse. Pro certo habet se vivere, non aptum mori esse. Ac commentatus est eam verbis: Non homines igitur scientiam probabilitatis tenent, sed haec illos. QED.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz