Rogatio: Quid communis mihi est cum
veteribus Aegyptiis, qui vixerunt quattuor aut quinque milia ante me?
Responsum: Horror novi anni.
Ut docet in sua novissima symbola
prof. Andrea Niwiński, quattuor ultimos dies exeuntis anni necnon ipse primus
dies novi anni fuerunt in veteri Aegypto tempus non tam felicitatis quam
crisis, incertitudinis, sollicitationis, inquietae expectationis temporis
advenientis – quis sciret quod annus hic novus secum portaret. Fuit haec
expectatio passiva – homines abhorrebant tunc a quibuslibet consiliis de rebus
faciendis. Omnino aliter quam hodie, cum promissa novi anni omnes fere facimus –
promissa in 99% casuum vana. Iudices autem in Aegypto solebant spatio horum
quinque dierum casus agere, quae alio, "normali" tempore difficiles
ad diudicandum viderentur. Aliter omnis labor, ut in agro, taberna etc.,
prohibebatur.
Sed et Europaei non
semper solebant hilariter celebrare ultimam noctem (diei sancti Silvestri) veteris
anni. Fabula fert morem hilariter hanc noctem celebrare fuisse effectum
superati timoris AD 1000, regnante papa tunc Silvestri II. Omnes enim tunc timuerunt
finem mundi advenientem at videntes post mediam noctem mundum porro viventem,
coeperint ludere in viis maximo cum gaudio. Sed re vera ultima nox anni – in nonnullis
linguis, ut Polona, nota ut "nox Silvestris" - nomen suum ducit a
papa Silvestri I, qui ultimo die AD 335 mortuus est; inde festum eum commemorans
ultimo anni die constitutum est. Celebrare autem ludendo, saltando & bibendo hanc noctem coepimus demum in fine... XIX saeculi, primum in domibus divitum.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz