Omnibus, qui legerint
"Collem Aquarii" ("Watership Down") auctore Richard Adams
(modo mortuo – die 24 Decembris 2016 anni), bene nota est persona Quinti (Fiver), lingua autem ipsa cuniculorum –
nam de cuniculis fabula Adams narratur – Hrer. Quod tamen non significat
"quinque", sed omnem numerum maiorem quam quattuor. Cuniculi enim
numerare usque quattuor sciant – omnem numerum maiorem quam IV esse hrer.
Miseri
cuniculi!, diceret quispiam. Sed non tam miseri ut ex. gr. gens Amazonica
Pirahã, quae duos tantum numeros cernit: hoi – 'parum' et baagiso – multum; neque habent Pirahae
formam pluralem nominum substantivorum nec
pronominum. Similiter apud Piraharum vicinos: Nadëb, Mocoví, Pilagá, Culina atque olim – antequam a colonis albicoloribus numerare
docti/coacti sunt - Jarawara, Jabutí, Canela-Krahô,Botocudo (Krenák), Chiquitano, Campa, Arabela
et Achuar – hi tamen omnes sermones saltem nomen
pro 'uno' habere/habuisse nuntiantur. Nonnulli
populi Australiae, ut Warlpiri, sciunt annumerare usque duo, sicut et quidam sermones
Africanae familiae Khoisan.
Causam huius rei esse gentibus priscis, qui imprimis venatione
vitam sustentabant neque mercaturam sciebant, numeri nulli momenti essent (ita
saltem docet Vicipaedia).
Non sunt ergo tam indocti cuniculi domini Adams.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz