Proxime praeterito anno, id est AD 2014, Croatiam
visitaverunt maximus numerus peregrinatorum extraneorum – 11,62 miliones, dum
anno 2013 – 10,95 mln. Qui peregrinatores emptiones in hac terra fecerunt
valoris 7,4 miliardi US-dolariorum – idem ut optimo adhuc omnium anno 2008,
ultimo scilicet ante crisin fiscalem.
Secundum novissimas aestimationes regiminis, res
peregrinatoria generat 17,2% productus domestici huius terrae. Nihilominus,
oeconomia Croatiae adhuc valde laborat effectu crisis internationalis et anno
2014 decrevit passu 0,4% (ab inintio autem crisi tots 12%; demum hoc anno, sc.
2015, incrementum parvum oeconomiae primum post annum 2008 exspectatur).
Multi putant maiorem numerum peregrinatorum Croatiam in
itineribus petentium esse effectum pelliculae serialis "Bella throni"
(Game of Thrones) secundum libros Georgii
R. R. Martin. Haec pellicula enim magna ex parte in Croatia facitur: in insula
Hvar, hortis nationalibus Krka necon in urbibus veteribus Spalatum, Sebenicum
et Ragusa – haec imitatur Portum Regis (King's
Landing) fabulae Martinianae. Praesertim Ragusa quoque (Croatice Dubrovnik) maximum incrementum
visitationum peregrinatorum observat – anno 2014 totis 13 %.
Magistratus Ragusae necnon regimen Croatiae sperant pelliculam
"Bella throni" – cuius quinta pars modo in lucem edita est – eundem effectum
in oeconomia huius terrae habituram ut cinema "Dominus anulorum"
(secundum librum Iohanni Ronald Reuel Tolkien) habuit in Nova Zelandia (ibi
enim "Dominus anulorum" fabricatus est), ubi annos 2000-2006 numerus
peregrinatorum maior factus est quadragenis centesimis (40%).
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz