Corcodillos alligatoresve adhuc in Polonia non habemus,
sed...
Acta Israeliana "World News Daily Report"
nuntiant duos hamiotas Polonos – nominibus Alfons Brzozowski et Marek Zdanowicz
– prope urbem Lugidunum (vulgo Krosno
Odrzańskie) in fine Polono-Germanico expiscati sint de profundis fluminis
Viadrus (Odra) silurum giganteum
pondere 205 chg, longitudine 368 cm; aetatem piscis ichthyologi deinde
aestimaverint esse nonaginta saltem annorum. In visceribus autem siluri
invenerint hamiotae partim consumpta quaedam ossa humana – ut calvaria, dentes –
necnon... insigne metallicum cohortis SS (aquila Germanica), quasi silurus hic
(quae bestia in multis linguis nomine "piscis-cattus" nuncupatur) anno 1945 seu paululum prius militem Germanum aut vivum aut cadaver eius devoraverit.
Certe hunc nuntium iocosum esse atque omnino ficticium,
licet scriptum sit quasi nuntius verus. Talia enim, ficticia incredibiliave,
divulgat "World News Daily Report". Nota biographica ipsius auctricis,
Barbarae Johnson – quod nomen quoque videtur iocosum esse, simile Barbarae
Piasecka-Johnson (1937-2013), heredis fortunae possessoris complexus mercatorii
Johnson & Johsnon – dicit eam iuvenem mulierem esse, quae antea munere
fungebatur histricis pellicularum pornographicarum. Nulla vestigia siluri
gigantei modo capti apparent in ephemeridibus Polonicis, ceterum maximus piscis
huius generis adhuc captus est in Italico flumine Pagus, pondere 135 chg.
Nihilominus symbola "World News Daily Report"
excitavit discussionem interretialem hamiotarum ceterorumque lectorum de
siluris, utrum scilicet simile quid fieri possit. At nonnulli hamiotarum dicunt
id fieri posse! Multi enim amatores piscaturae asseverant se vidisse in fluminibus
aut lacubus silures "multo longiores quam tria metra", sunt, qui de
quinque metrorum piscibus a se visis dicant (talis silurus pondere esset ca.
300 chiliogrammatum). Maximi horum piscium nuntiantur re vera aquis Poloniae
occidentalis, ergo quoque flumini Viadro, adesse – optime ita locum Lugiduni Israeliani
facti-fabricatores elegerunt!
Notum esse siluros interdum aves aquatiles – ut anates –
ore capere, at nonnulli dicunt etiam parvos canes in aqua ludentes sive natantes
quoque bestiis his aggressos esse. Secundum "Der Standard", ephemeride
Austriaca minime iocosa, in Danubio ad Hungaricam Arrabonam (Győr) anno 2009 hamiotae pedem captam esse
a siluro quodam, qui piscis deinde conatus est hominem demergere ac non multum
tunc affuisse quin bestiae id facere contingeret!
Ceterum, in discussione lectorum symbolae Isrealianae
inveni opinionem:
- Cur tantum unum [sc. militem
SS] devoravit???
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz