Jin
Ping Mei, id est Flos
pruni vasi impositus, esse titulum libri omnibus fere Seribus noti, licet
multi horum clam eam legerint. Fabula – saeculo XVI scripta auctore ignoto –
narrat de vita Ximen Qing, negotiatoris et magistratus divitissimi, simul viri satyriasi
(nimia sexualitate) laborantis, qui, licet sex uxores habeat, multas cortisanas
domi tenet ac sexualiter aggredi conatur servas, vicinas necnon uxores sui
collegarum, non abhorret quoque a pueris. Est ceterum homo valde crudelis,
dolosus, fallacias componendi artifex.
Jin
Ping Mei – opus giganteum trium partium – esse primam in
litteratura Sinica "fabulam realisticam", describentem crudelitatem
vitae, corruptelam et depravationem morum imprimis magistratuum, sed quoque
omnium fere civium – pingit picturam societatis ebrietate, intemperantia et fraudibus
plenae .
Per multos annos – usqe annum... 1980 – liber aut omnino
aut partim vetitus erat a regimine Serico, officialiter propter pornographiam,
id est licentiose, nisi etiam cinaedice, descriptam Venerem. Multi tamen putant
veram causam fuisse condemnationem morum regentium. Utcumque res sese habent,
liber scatet "vivis" descriptionibus fututionis, lingua insuper satis
impudica narratis. In Germania Hitleriana Jin
Ping Mei in rogis comburebatur.
Nobis, linguae Latinae amatoribus, Jin Ping Mei est quoque alicuius momenti, quia prima huius libri versio
Anglica (Golden Lotus inscripta),
anno 1939 edita translatore Clemente Egerton, partes maxime pornographicas non
Anglice sed Latine reddit. (Simili ratione ductus translator Iaponicus reliquit
has partes in originali lingua Serica, quam eruditi tantum Iapones discebant,
quasi classicam linguam Remoti Orientis.) Mihi pro dolor non contigit librum
Egertonianum in manibus habere, sed... fortasse operae pretium esset solas has
partes Latine redditas in quodam situ interretiali edere?
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz