Usque 700 homines mortui sunt in nova calamitate navis,
qua migrantes illegales ex Africa Siciliam petentes vehebantur.
Planetae Marti adesse aquam liquidam. Vehiculo Curiosity, quod superficiem planetae
investigat, contigit in extracto specimine glaebae invenire particulas aquae
valde salsae. Adhuc scivimus Marti adesse copiam aquae forma glaciei. Hic
nuntius maximi momenti est futuris astronautis - planetae Martis colonis.
Praeses Russiae, Vladimir Putin, approbavit venditionem
Persis missilium antiaerariorum S-300, licet sanctiones contra Iraniam adhuc de
iure valeant. Propter sanctiones emptio valoris ca. 800 mln USD, initialiter
anno 2007 decreta, usque nunc perfici non potuit. Secundum USA, Russia nimis
cito cum Irania agit, non exspectans abolitionem officialem sanctionum a
Consilio Securitatis Nationum Unitarum.
Mortuus est Guenther Grass, scriptor Theodiscus, auctor
"Tympani laminei". Grass natus erat Gedani (nunc Polonorum, tunc a
Germanis imprimis inhabitato) ante 87 annos. Homo erat controversiis plenus:
ante nonnullos annos divulgatum esse eum sub fine belli sua sponte militare in
cohorta Hitleriana Waffen SS, licet se postea ut fautor pacis ardentissimus
lectoribus preabebat; ossor quoque erat anno 1989 reunificationi Germaniae.
Norvegia, Suetia et Helvetia terrae sunt, ubi cives
maxime sui vita gaudeant - patet e hornotino demoscopio societatis Imperativum
Progressus Socialis (Social Progress Imperative), quo condiciones vitae in 133
civitatibus investigabantur. Quartum in hoc indice locum tenet Islandia, deinde
Nova Zelandia, Canada, Dania, Batavia, Australia et Britannia.
Saltem 400 profugae ex Africa Italiam petentes vitam
mergendo amiserunt, postquam navis, qua vehebantur, fracta est prope litus
Libyae. 150 homines salutem attulerunt naves longae Italorum. Cadavera
mortuorum lacerabant, secundum testes oculatos, canes marini.
Centum tonnas (100 t) monetarum argentearum e navi
fracta in fundo Oceani Atlantici iacente sustulerunt periti societatis "Deep
Ocean Search", duce John Kingsford, cognomine Thesauripeta noto. Navis "City
of Cairo" immersa est anno 1942, postquam torpedine navis submarinae
Germanorum U-68 icta esset, cum iter Acroteriopoli (Cape Town) in urbem Recifas (Recife)
Brasilianorum faciebat. Recuperationem argenti, hodiernae valoris 50 mln
euronum, mandavit ministerium thesauri Britannorum. Fracta "City of
Cairo" iacet in altitudine 5.150 metrorum; antea nemo tam alte immersas
naves petiverat.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz