Paroemias Latinas investigando in duas incidi, quarum
significationem originalem inopinater aliam inveni quam hodierna.
Inspiciamus hanc locutionem:
Cave
ab homine unius libri.
Nam semper putabam eam commonere contra "fundamentalistas",
id est homines unam tantum doctrinam honorantes, aliasque a priori spernentes.
Repperi autem primum nobis notum huius proverbii usum esse apud... Thomam Aquinam,
hominem ergo maxime christianum, qui, exspectares, Bibliae Sacrae locum
speciale inter alios libros ex definitione attribueret (putant quoque sanctum Augustinum
simili sensu, licet aliis verbis, sententiam protulisse, sed ubi... non
iniveni). Nam sunt christiani, una cum iudaeis musulmanisque "homines
libri" (Arabice Ahl al- Kitâb),
quamvis unicuique horum alius sit HIC liber, etiam si meminimus christianos in
aestimatione quoque habere Vetus Testamentum. Minime exspectarem ergo neque
Doctorem Angelicum nec Episcopum Hipponensem tam acriter contra doctinam unius
libri reclamare!
Suspicio haec iustissimam fuisse se praebuit. Nam primum
id proverbium significabat – ut hic et illic per interrete lego - theologos
christianos timuisse tantum homines bene unius doctrinae vel artis educatos
(ergo unius rei peritos), minime autem "helluones librorum", qui de
omnibus rebus discputare possent, de ulla tamen cum vera sapientia.
Mihi tamen, ut aperte dicam, magis helluones librorum
(etiam cum paululum insaniant), quam rigidi doctores unius rei periti placent.
Sed de gustibus...
Alteram paroemiarum, quae significationem temporis lapsu
mutaverint, esse bene omnibus notum Plautianum:
Homo
homini lupus.
Nam, "Asinariam" intuens inveni huius
locutionis *contextum*, id est plenum in sententia originali usum:
Lupus
est homo homini, non homo, quom qualis sit non novit.
Qua dictione sine dubio non lupinam (id est praedatoriam,
avaram, fortasse, ut aliam bestiam adducam, accipitrinam) naturam hominis
castigat auctor, sed illustrat ea "metum rei ignotae" (quod nescimus,
timemus). Postquam scilicet homo ille magis nobis notus factus erit, non lupus,
sed homo videbitur.
Iuvat ergo fontes proverbiorum investigare, ut discamus
nos iis... non sensu prisco uti.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz