Mater Margaritae, quae Cracovia Baltimoriam ante multos
annos migraverat, postquam filiam in nova terra habitantem visitavit necnon
semianno ipsa Baltimoriae (aut rectius in suburbio Baltimoriano) degebat, a me
rogata, cum iam Cracoviae reducta esset:
- Quibus rebus maxime in America mirata es?
Respondit:
- Tribus. Res prima, quod tam multos nigricolores in
viis habent. Secunda, quod panem bonum (sc. nostrum, secalinum) non habent.
Tertia, quod... tam saepe verbo 'amare' utuntur.
Primas duas plus minusve exspectavi, ob tertiam tamen
obstupui. Sed, postquam causam explanavit mater Margaritae, inveni eam recte
putare. Americani enim – fortasse Angli quoque, nescio – verbo 'amare' (to love) fruuntur in casibus, ubi nos,
Poloni et alii Slavi, 'placere', 'cordi esse', 'delectari', 'oblectari', sed
nullo modo 'amare' adhiberemus. Apud nos enim amare potes aut quem futuis –
maritum/uxorem, amatorem/amatricem, aut propinquos tuos, ut parentes, filii, soror
vel frater, aut deinde Deum vel patriam. Americani autem "amant"
multo plures pluraque. Exempli gratia, dixit mater Margaritae se obstupuisse
uno die, cum vicina mulier ei dixisset se Margaritam, puellam tam iucundam,
semper risu plenam... amare. Sed illa dicere tantum voluit sibi cordi esse
tempus una cum Margarita terere (ambae tabernas cerevisiarias Baltimoriae una
diebus Saturni vespero visitare solebant), fabulas de itineribus Margaritae
(nam fuerat haec peregrinator pertinax, circiter sexaginta civitates
visitaverat) necnon iocos eius auscultare. Nihil tamen "sexuale"
inter ambas – ut, verbum amandi audiens, suspicata est primum mater, Margarita,
ut ita dicam, "valde heterosexualiter" se gerente.
Sed scripta Romanorum legens inveni eos quoque verbo
'amare' sensu largiore utebantur. Ut ex. gr. amat ianua limen apud Horatium (sensu: ianua clausa manet), aut
Vergilianum ama litus! (sensu: naviga
propius litori!). Accedit quod apud Romanos verbum 'amare' aemulatorem in
'diligere' sibi habuit, neque finis inter ambo - mihi saltem – certa videtur.
Quod tamen Americani hodie faciunt, nos, Europaei cras
facturi sumus. Ita Polona lingua iam coepimus uti constructione 'amari' cum
infinitivo, adhuc omnino ignota. Ex. gr. dicimus amo piscari pro (valde) placet
mihi piscari. Qua nova constructione linguistica adhuc abhorreo, sed post
nonnullos annos fortasse et ipse eam in lingua cotidiana adhibebo. Nam tempora
mutantur et loquela mutatur in illis.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz