Ignotum remanet, cur in pantheo Cassubianorum – gentis parvae Slavicae,
quae in Polonis oris Maris Baltici habitat[1] – tribus daemonibus haud
parvi momenti nomina Russica adsint:
- Jiwan (quasi ab Ivano Terribili, imperatore Russiae praeclaro XVI
saeculi)
- Nikołaj (i.e. Nicolaus, nomen populare virorum in Russia, Polonice
autem Mikołaj, per M initiale scriptum)
- Máłniá (ita et Cassubi et Russi fulgetra minime tonantia, i.e.
tacita, nuncupant).
Haec nomina sine dubio ad linguam Russicam, non Polonam, spectant, at
Cassubia numquam sub dictione Russorum manebat!
Numquam, praeter duas vel tres vices, cum breviter agmina Russorum in terra
Cassubiana bella gerebant.
Prima vice, occasione obsidionis Gedani anno 1734, cum Russi cum sociis
suis inter nostrates expulissent Varsovia regem parlamento nobilium Polonorum
electum, Stanislaum Leszczyński[2], qui hic, Gedani in portu,
ultimum propugnaculum habuit.
Altera vice, anno 1813, cum exercitum Napoleonis, modo Russiam invadentem, agmina
Russica in occidentem pellerent.
Tertia vice, anno 1945, Hitlerianis a militibus Sovieticis victis (tunc
tamen mythi iam non a populo creabantur; aut fortasse?).
Fieri potest ut tam male se erga
cives milites Russi - una aut pluribus harum occasionum – gessissent, ut memoria
gentis quasi daemones mali usque nuper tenerentur. Nam etiam abhinc ante
quinquaginta vel sexaginta annos aviae Cassubianae solebant nepotibus parvis fabulas
narrare de crudelibus Jiwanibus aut Nikołais, nisi de Máłniis de caelo imminentibus pueris puellisque, qui quaeque parentibus minime
parerent.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz