Modo in situ interretiali, quem Nemo Oudeis – Americanus
Floridensis – curat, legi eius iocosam aestimationem certaminis Eurovisionis:
Iocosam atque aculeatam, nam cum dicit "Singulis
annis Americani summo studio exspectant summum certamen elegantiarum, quod
Eurovisio dicitur: nam inde discimus quid sit elegans, quid urbanum,
quid in pretio habendum", non possum credere eum serio istud festum plebei
gustus putare aliquid cum elegantia commercii habere..
Utcumque res sese habent, iucunde est mihi, Europaeo
novo – nam usque 1989 annum non in Europa, sed in continente, cui nomen
Sovietia, vitam, una cum aliis Polonis, Bulgaris, Bohemis etc., degebam – noscere
quomodo res Europaeas videant non-Europaei, imprimis US-Americani, qui bis
(1918, 1945) Europam servaverunt cum nos in rebus nostris nimis intricatis
haereremus.
Cum legerem symbolam Neminis, in mentem mihi venit
memoria amicae ac fututricis meae Americanae, nomine Melissa, quacum una
habitabamus Moscoviae annos 1995-96. Tunc, memini, certamen Europae pedifolii
agebatur – res, quae mihi tanti plus minusve momenti est ut ipsa Eurovisio, sed
cum Melissam introducere volui in sacram Europaeis disciplinam pedifolii,
decrevi me una cum ea nonnulla certamina in televisione spectaturum.
Iam omnino non memini, ubi gentium certamen haberetur,
neque quis victorem evaserit (Germani?), sed duas observationes Melissae, quae
antea nihil fere de pedifolle Europaeo (Anglice soccer) sciverat bene memoria teneo. Quae sunt:
1) certamina haec similia ei videbantur pugnis mediaevalibus
equitum, cum hymnis in intio cantatis etc. (haec opinio auri meae novo-Europaeae
certe placebat)
2) in America talia certamina nullo modo civibus
placitum iri.
- Cur? – rogavi aliquantulum stupefactus.
- Nam id fieri apus nos non posse, ut spectatores per sesquihoram
certamen spectent at res sine ullo effectu finiatur.
Recte dixit! Saepe enim fit ut certaminis pedifolii effectum
esse 0:0, aut 1:1, aut 2:2 (pessimum esse certe primum horum, nam neque victor
evadat, neque ullus singulus ictus portam intret.
In disciplinis follicis Americanorum id numquam fit. In
pedifolio Americano (Ang. football)
effectus certaminum sunt ex. gr. 31:17, 24:20, 26:10, in bascaudarum lusu etiam
maiores.
Quod Melissa chrysostoma commentata est verbis:
Vos,
Europaei, ludum initialem amatis, nos ipsam fututionem.
Cui sententiae tamen
ipsa, sui actu et habitu, valde contradicebat, nam ambo Amoris stadia ei sine
dubio placebant.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz