Quis primus gentium providit
crisin hypothecariam annorum 2007-2010, qua totus orbis terrarum tantopere
laborabat atque effectus cuius usque hodie sentiamus, crisin scilicet maximam
post "Magnam Depressionem" anni 1929? Respondeo: crisin hanc futuram iam
anno 1991 vaticinatus est Iacobus (James)
Adams, amicus quondam meus US-Americanus, qui tunc, ut puto, nondum opus suum
doctorale in arte oeconomica ad finem perfecit in Universitate Statali
Civitatis Ohio (OSU).
Ego enim, tunc diurnarius iuvenis Polonus, rogavi Iacobum, ut ad usum
actorum diurnorum, ubi munus mihi erat (nomine "Gazeta Wyborcza"), scriberet
aliquam symbolam-suadelam "oeconomiae periti Americani", qua nos
Poloni, qui modo semitam capitalisticam sequi coepimus, disceremus optimas vias
ad progressum oeconomicum attingendum. Re vera volui, ut scriberet quodlibet –
ita tantum, ut rector meus videret me homines peregrinos alicuius momenti
nosse.
Tunc, inopinate, James Adams post nonnullos dies misit nobis symbolam
docentem... quos errores oeconomia Poloniae evitare deberet, ne in insidias
veniret, quibus Civitates Unitae haerebant. Explanavit se dicere de nimia copia
pecuniae creditae data hominibus vel societatibus aedes novas empturis, qui
homines quaeve societates pecunia praesenti carebant. Descripsit totum
processum "pustulae hypothecariae" formandae, quae pustula, dixit, uno
die rumpetur. Dixit quoque, si bene memini, de internali aere alieno giganteo
ac citissime crescente, quod aes alienum adhuc nutrire posset maxima oeconomia
mundi, sed, commonebat, usque diem quendam finalem.
Symbolam divulgavimus, licet putaremus auctorem delirare, sicut multos alios
Americanos nimia luxuria fessos (ut e.g. Noam Chomsky) – tunc habebamus
Civitates Unitas entem certissimum, errrore immunem, ipso papa sanctiorem.
Sed omnia, quae providit Adams, re vera postea evenerunt. Fortasse non
solus erat oeconomistarum, qui has res animo iam tunc prospiciebant, sed... ego
de aliis non audivi.
Cum Iacobo hodie deest mihi pro dolor commercium epistulare; olim conatus
sum eum per interrete invenire, sed nomen James Adams est apud Americanos plus
minusve tam crebrum quam nomen Rex
inter canes Polonos. Pace tua, James, qui praemio Nobeliano donari esse debes.
Fortasse uno die de te omnes audiemus.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz