Hoc anno, primum post multos annos, Polonia
verisimiliter amittet titulum maximae terrae patriae ciconiarum, nam numerus
harum avium migrantium – quae hieme in Africa septentrionali degunt, vere autem
regiones boreales Europae petunt – circa Vistulam nidificantium nonnnullos hos proxime
preateritos annos deminui observatur, dum eodem tempore crescit copia
ciconiarum nidificantium apud Hispanos.
Causa huius phaenomeni – quod in Polonia observatur iam
ab anno 2004 – ignota manet. Nonnulli putant causam esse "meliorationem"
agrorum, qua agri sicciores redduntur, at ciconiae – qui vescuntur magna e
parte ranis, anguibus et aliis animalibus in pratis viventibus – amant imprimis
loca aquatilia aut palustria. Sed, contradicunt alii, in Polonia "melioratio",
ut historice dicitur, agrorum, non porro tam vehementer his annis propagatur.
Alii accusant mores gentium terrarum, super quas
ciconiae bis in annum praetervolant, ut Libanus, ubi ciconias plebs venari solet.
In Polonia autem ciconiae sacrae – sicut apud Indos vaccae – habentur,
propter superstitionem rusticorum eas pueros neonatos hominibus adferre.
Quodcumque res sese habent, numerus ciconiarum in
Polonia nidificantium descrescit. Anno 2004 habuimus 52,5 milia nidorum, modo praeterito
2014 anno – tantum 45 milia. Verisimiliter maiorem numerum nidorum habebunt hoc
anno Hispani, cum eodem tempore casus, at sat magnus, numeri ciconiarum in
Polonia nidificantium porro exspectatur.
Ego ipse in praedio meo parvo in occidentali parte
Poloniae nidum ciconiarum – in pili electrici summa parte – habeo, ubi uno
quoque anno – etiam hornotino – par harum avium sat magnae staturae pullos suos
educunt. Est mihi iucunde intueri oculis propriis usque mensem medium Augustum,
cum Africam hiemandi causa petunt, activitates "meae" familiae
ciconiarum. Utinam maneant mecum, etiam cum Hispani palmam tenent.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz