Modo legi biographiam musici US-Americani Jerry Lee
Lewis a quodam scriptore Rick Bragg scriptam. Ubi dicitur Elvim Presley, cum
auditus primum erat, anno scilicet 1951, in urbe Nashville civitatis Tennesssee,
a peritis odei Grand Ole Opry (quod tunc et postea maximi momenti programma
radiophonicum erat musicae popularis), ab istis peritis monitum esse, ne porro
canere conaretur ac melius in pristinam sui professionem, id est autoplaustri
gubernatoris, reveniret.
Similem casum erroris – id est rem maximi valoris a
priori spernendi – ipse novi. Amicus enim meus Adam fuit negotiator (=businessman, melius nomen Latinum ignoro)
necnon unus trium conditorum praesesque domus editoriae maximi in Polonia
momenti, nomine WAB. Cui anno, ni fallor, 1999 quaedam domus editoria
Britannica litteras misit, rogans, utrum vellent WAB-iani iura a se emere ad imprimandum
(in Polonia scilicet, Polonice) seriem librorum parum notae scriptricis
Anglicae. Adam legit nonnullas huius auctricis paginas ac decrevit validitatem
librorum eius flocci quidem non esse; iura imprimandi ita non emerunt. Nomen
scriptoris-feminae erat J.K. Rowling ac series ad emendum praebita inscibatur "Harry
Potter". Quae iura alia officina editoria Polona emit – nomine Media
Rodzina, quae, licet non oeconomice optima – mea quidem sententia – saepe consilia
ii capiant – propter hanc solam emptionem usque hodie in luxuria maxima vivit.
Ceterum satis magnam pecuniam sibi nihilominus Adam
noster collocavit, cuius ope nunc, cum homo 51 annorum iam quasi rude donatus est,
nihil agere debet at tempus terit praesertim navi velifera in maribus
meridionalibus navigando (ter me inter nautas habuit).
Verisimile est, ut ego eadem consilia de J.K. Rowling
imprimando caperem, nam viginti circiter paginis libri cuiusdam Potterianae a
me – instante amica - lectis, puto hanc fabulam homini sapienti lectu non
dignam esse at multo malo fabulas Grimmianas. Sed de gustibus...
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz