środa, 1 kwietnia 2015

Qua parte corporis latrabat Scylla?

Nuper in foro interretiali Gregis Latine Loquentium (GLL) commercium epistularum habuimus, me instigante, de Scylla – monstro isto Graecorum Italorumque, quae hodie dicitur mutatam esse in formam rupis ac ut rupes remanere in litore Brutii (hodiernae Calabriae):


Iam longe enim antea movit me versus Catulli (60, 2), qui est:
Aut Scylla latrans infima inguinum parte...
Agiturne hic de monstro femineo inquine, vulva scilicet, latrante? Si ita, quanta vis imaginationis! Res tamen non tam simplex esse videtur, aliis locis de Scylla narrantibus investigatis.
Vergilianas enim eclogas nuper legens repperi (6, 75 eqs) haec:
Quid loquar aut Scyllam Nisi, quam fama secuta est
candida succinctam latrantibus inguina monstris
Dulichias uexasse rates, et gurgite in alto,
a, timidos nautas canibus lacerasse marinis...
Auxiliis sodalium GLL adiutus didici "in libro Pseudo-Apollodori et Pseudo-Hygini mentionem factam esse canum inguinibus illi monstro coniunctorum et in crateribus Graecis tales imagines pingebantur, quales verbis poetarum Romanorum ostendebantur" (Iohannes, sodalis, ni fallor, Germanus, scripsit).
Thomas Coloniensis citavit explanationem etymologicam ipsius Homeri, qui de Skylla dicebat (Odyssea 12, 85-86):
ἔνθα δ' ἐνὶ Σκύλλη ναίει δεινὸν λελακυῖα.
τῆς ἦ τοι φωνὴ μὲν ὅση σκύλακος νεογιλλῆς
γίνεται
(Ibi habitat Skylla vehementer latrans,
Cui est vox velut catulae [skylax] modo genitae)
Sed, ut scimus hodie, tales etymologias a veteribus factas, quae imprimis ad similitatem sonorum spectarent, omnes fere falsas esse. Fieri ergo potest, ut Skylla nihil primum cum catulis (skylakes) communi habuerit, postea tamen propter falsam etymologiam iis iuncta est. Utcumque res sese habent, picta est in crateribus Graecis cum capitibus canum loco sui inguinis:


quibus capitibus verisimiliter, non vulva latraret. Scribit Thomas: "Scyllae abdomen (quod est idem fere ac 'Scyllae inguina') formatum erat ex sex canibus. Inde ergo latratus".
Accedit, mea saltem sententia, quod canes marini nuncupabantur monstra in mari habitantia, quibus hodie nomen Linnaeanum Selachimorpha (Anglice sharks). Fortasse - rebus ita stantibus – domina horum canum marinorum Scylla fuisset, et hi, non directe illa, lacerare solebant, ipsius iussu, naufragas (canibus lacerasse marinis)?
Remanebit nobis ita Scylla, aliqua saltem e parte, porro aenigma.
Ceterum mixta est apud Vergilium – necon, ut incdicat sodalis Thomas, Propertium – Scylla-monstrum cum alia mythologica Scylla, filia scilicet regis Nisi Megarensis.
Insuper... non puto Scyllam prolem post se reliquisse, tam audace fututore, ut inguen caninum adiret, sine dubio absente. Hac "Freudianica" ratione ducti nonnulli commentatores mythorum putabant eam primum nympham pulcherrimam fuisse, a deo marino Glauco amatam, sed a sibi invidiosa Circe vi magica in monstrum mutatam, ne eam porro Glaucus visitaret.

Brak komentarzy:

Prześlij komentarz