Post decem ergo fere annos heri denuo redactor "Ephemeridis" factus sum. At, novo munere fungens, symbolam hodie divulgavi, quam numquam scribere vellem:
Die Parasceves mane mortuus est in nosocomio Novocomensi
redactor "Ephemeridis" Ermanno Pizzotti, sive Herimannus Novocomensis,
natus AD 1956. "Ephemeridi" se adiunxit mox postquam condita erat et
abhinc – annos scilicet 2005-2015 – maximam partem laboris diurnariae pro
nostris actis perficiebat; de facto moderator "Ephemeridis" erat. Ita
ope Herimanni "Varsoviae nata" re vera vixit imprimis in urbe amborum
Pliniorum; nunc, die lugubri, Varsoviam revertitur.
Herimannus, quoad ab ipso didici, iam ut adulescens voluit
se litteris Latinis dedere, sed timebat hac professione lucrum sibi suique
futurae familiae non satis amplum se comparaturum, decrevit ergo arti chimicae
studere ac curriculo universitario completo munere chimici fungebatur. Ultimos
haud paucos annos munus ei erat apud magistratus Lombardiae, pro quibus
puritatem aquae in rivulis lacubusque huius regionis curabat. Semper memoria
tenebo diem, cum me in locum sui laboris adduxit et introduxit collegis,
quibuscum amicitia vera iungebatur – multoties et tunc et postea ab amicis
nostris mutuis, necnon hominibus qui casu tantum ac breviter eum cognoverant,
audivi laudem urbanitatis atque amicabilitatis Herimanni.
Memini quoque fabularum eius de sui pueritia necnon
historiarum de vita parentium avorumque in regione rustica Alpium, de moribus
monticolarum, inter quos erat quoque mos ille incredibilis die Sanctorum Domini
(kalendis Novembris) noctu in fenestris aedium panem animis mortuorum ad
vescendum relinquere. Tunc nescivi certo me tam cito ipsum amicum inter mortuos
habere...
Nimis iuvenis, nimisque vita plenus erat ut moreretur, sed
de voluntate Dei non est disputandum. Ante fere duos abhinc annos cancro
lymphatico laborare coepit, licet usque fere ultimum diem speraverit se hunc
morbum superaturum.
Reliquit post se filium 18 annorum, Andream, qui puer
adhortatu patris satis bene sermonem Latinum didicit necnon litteris Graecis
studet. Spero, ut nobis uno die scripta sua praebere incipiat. In prole enim et
in memoria posteritatis mortui vivimus.
Vale Herimanne, amice carissime!
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz