niedziela, 31 maja 2015

De quattuor eiusdem furti participibus, qui postea... ministri primarii facti sunt

Furtum et simul ictum tromocraticum, peractum 26 m. Septembris anni 1908 a Polonis clandestinis actuosis socialistis (factionis PPS) in oppido hodiernae Lituaniae, tunc Russiae, Bezdony (Lituanice: Bezdonys), fuisse fortasse incredibillimum omnium. Non propter pecuniam, qua fures potiti sunt – licet fuerit 200 812 siclorum Russicorum haud parva pecuniae copia – sed propter rem vero specialem: ex 18 in furto participantibus quattuor postea ministri primarii Poloniae facti sunt, una autem particeps – uxor ministri primarii.
Ictus Bezdanensis peractus est in tramen ferriviarium, quo pecunia vehebatur e Varsovia (tunc sub dicione Russorum) in urbem Russiae capitalem, Petropolim. 18 tromocrates – aut, si malis, patriotae Poloni – armis igniferis usi sunt, quibus nonnulli milites necnon operarii cursūs publici Russici necati sunt. Pecunia adhibita postea est ad activitates (imprimis tromocraticas) PPS pergendas.
Participibus furti aderat Josephus (Józef) Piłsudski, qui postea, anno 1918, mareschallus exercitūs et "pater (modo redivivae) patriae" nominatus est. Qui vir annos vicenarios praeteriti saeculi bis vel ter munere ministri primarii Poloniae fungebatur. Sicut et tres sui collaboratores, qui furto tromocratico Bezdanensi quoque aderant – Walery Sławek, Aleksander Prystor, Tomasz Arciszewski – quique omnes postea regimini Poloniae praeerant. Sola femina huic furto immixta, Aleksandra Szczerbińska, iam tunc amatrix Iosephi Piłsudski fuit (nam uxoratus tunc erat), deinde, prima uxore mortua, uxor altera Piłsudski anno 1921 facta est.  
Nemo aggressorum aut occisus aut sauciatus quidem in proelio brevi est. Tres furti participantes a biocolytis Russicis apprehensi mox sunt et in mortem damnati, sed deinde poena eourm in perpetuum carcerem mutata est. Ceterum furtum (ipsi PPS actuosi de "actione expropriaria" dicebant) Bezdanense fuit sola occasio, cum ipse Piłsudski proelio ignifero clandestino adesset.  

czwartek, 28 maja 2015

Masoniana (4)

Constat multos praeclaros viros politicos viros politicos factos esse hac sola (aut fere) causa, quia non contigisset iis alia in professione succedere. Ut ex. gr. praeses USA Richard Nixon, notus infamo fine sui praesidatus anno 1974, cum rivales politicos factionis democratarum (ipse republicanus fuit) illegaliter speculatus esset. Hic vir tamen primum, anno 1940, negotiatorem fieri voluit, cum in suo oppido natali, Whittier civitatis Californianae, fabricari necnon vendere sucum aranciarum conatus sit (negotiationi nomine Citra-Frost praeerat). Quae res tamen male ei evenit, nam post 18 menses eius "regni" negotiatio decocta est. Rebus ita stantibus successum in re politica se quaesiturum decrevit.
Adolf Hitler, cum adulescens 16 annorum esset, nihil aliud in vita facere cupiebat quam picturas pingere aut architectum fieri. Bis conatus est Academiam Artium Vindobonensem inire, bis petitio eius reiecta est a professoribus, quibus graphides manu Hitleri factae non placebant. Si placerent, mundus fortasse non amitteret vitas circiter 50 milionum hominum. Sed de gustibus non est disputandum.
Comparatus his ambobus, casus praesidis USA Ronaldi Reagan (in officio 1981-89, dicitur "victor communismi"), magis est perplexus. Nam hic verisimiliter communismum numquam superaret, nisi primum... a communistis US-Americanis reiectus esset. Anno enim 1938, ut iuvenis 27 annorum, conatus est actuosum fieri factionis communisticae USA. Hi enim petitionem eius reiecerunt, nam videbatur Reagan iis homo "intellectu limitatus". Hac iniuria pulsus, coepit munus in industria cinematographica quaerere, ubi ei optime contigit: decennis 1940-50 factus est sat clarus histrio Hollywoodianus. Spectatoribus gratus, deinde actuosus factionis republicanae factus est, notus ut ossor communismi sensorumve laevae partis. 

Nuntii Iconoclastae praeteritae (plus minusve) septimanae

Turici Helvetorum apprehensi sunt septem magistratus Internationalis Foederationis Pedifolii (FIFA), accusati actuum corruptelae in terris imprimis Americae Meridionalis et Mediae patratorum. Simul biocolytae vestigia criminis inquisiverunt in grapheo FIFA Mamiae.

Russia non vult porro ex Francogallia naves escensionarias generis Mistral emere – nuntiavit collegium militare et industriale regiminis Moscoviensis. Pro navibus, quas iis Galli praebere nolunt propter aggresionem Russicam contra Ucrainam, Russi poscunt nunc compensationem nummariam.

Minister olim (2006-09) primarius Israeliae carcere octo mensium damnatus est ob corruptelam. In alia lite contra eum acta fieri potest, ut carcere sex annorum propter corruptelam puniatur.

Novus praeses Poloniae fiet actuosus factionis popularium (PiS) Andreas (Andrzej) Duda, qui hodiernum praesidem Bronislavum Komorowski (factionis liberalium) superavit proportione suffragiorum 53:47. Male ad novum praesidem electum reagit bursa necnon moneta Polonorum, propter maximas expensiones fiscales, quas civibus pollicitus est.

62% Irlandorum plebis scitu decreverunt matrimonia homosexualium lege in Hibernia (Irlandia) habenda. Solum in uno ex omnibus 43 districtis huius civitatis pluresque suffragatores contra coniugia homosexualia sententiam dederunt. Usque annum 1993 ipsae relationes homosexuales in Hibernia lege puniebantur. 

Canitlena cantoris Sueci Måns Zelmerlöw "Heroes" superavit omnes alias in certamine Eurovisionis 2015 anni, Vindobonae habito.

Michoacan in civitate Mexicana mercatores illegales narcoticorum ex insidiis aggressi sunt agmen militum biocolytarumque. In sclopetationibus 43 homines mortui sunt.


Summitas "amicitiae orientalis" Unionis Europaeae, diebus Iovis Venerisque Civitate Rigensi habenda, verisimiliet sine consensu finietur, nam Armenia et Belarussia nolunt declarationem firmare, qua condemnetur Russia propter annexionem Chersonesi Tauricae (Crimeae). "Amicitia orientalis" UE continet sex terras: Armeniam, Atropatenam (terram Azerorum), Belarussaim, Georgiam, Moldaviam et Ucrainam.

poniedziałek, 25 maja 2015

De Petro Idem (Eodem?)

Amicus meus Michael (Michał) Cichy modo symbolam in actis quibusdam diurnis Polonis invenit, subscriptam auctore: Petrus (Piotr) Idem – de gasio fissili symbola, hoc tamen nobis nullius est momenti. Maximi momenti nobis autem esse nomen gentile Idem, linguā Polona omnino inopinatum.
Michael rem paululum investigavit atque invenit in terra nostra adesse 78 personas nomine gentili Idem, omnibus fere in regione Gedanensi habitantibus. Ut putat amicus meus, avum horum ante 120-200 annos ibi vixisse. At nomen ei datum esse per errorem a magistratibus. Nam "idem" fuisse verbum saepe in libris officialibus – ut index baptismatum – adhibitum, significans "person eiusdem nominis ut praecedens". At quisdam magistratus – verisimiliter Theodiscus, nam haec pars hodiernae Poloniae sub dicione Borussiae saeculo XIX mansit – Latine parum sciens ac tale verbum videns, putavit nomen gentile hominis esse, itaque, cum novo sensu, id rescripsit.
Adducit Cichy alia nomina erratice rescripta, inter quos et avus scriptoris Italici Umberto Eco - Eco scilicet primum fuisse abbreviationem verborum "Ex Caelis Oblatus", nam fuit avus scriptoris infans derelictus.
Adsunt quoque apud nostrates nomina gentilia Hoc et Hic. Quae verisimiliter similis sunt originis. 

niedziela, 24 maja 2015

Novitates scientiae & technologiae

Vitam sedentariam qui agat, nocet sibi fere tantopere ut nicotiana fumando – docent investigationes nuper factae et US-Americanorum (American College of Cardiology) et Norvegorum (qui in actis British Journal of Sports Medicine effectus studiorum divulgaverunt). Secundum Americanos, cotidie per octo horas sedendo maius  quindecim centesimis (15%) solito periculum eamus ante tempus mori; si autem cotidie per undecim horas sedemus, periculum mortis praecocis fore 40%. Ne dicamus de maiori probabilitate morborum cordis ac coronariorum, diabetis necnon carcinomatum. Nicotiana (=hispanicas) autem fumando periculum horum morborum maiore solito 60% inimus.
Optime cuique esset cotidie saltem decem milia passuum ambulare, ita ut comburat viginti quinque milia caloriorum (25.000 cal.). Maximi momenti quoque esse secundum studiosos unaquoque dimidia horae, si iam sedere debemus, positionem corporis mutare.
*** ***
Araneas folia pulsando "canere" amoris causa patet e studiis Alexandri Sweger et professoris Georgii Uetz Universitatis Cincinnatensis, qui araneas generis Gladicosa gulosa (notas quoque nomine vulgari araneae lupinae) scrutati sunt. Qui studiiosi putant araneasmasculini sexus pulsando folia nuntiare feminas se cum iis copulare velle. Usque nunc scivimus araneas "musicam" facere corpus sui cruribus terendo (ut e.gr. de periculo suos certiores faciant), nunc reperimus – aiunt studiosi – eas quoque "instrumentis musicis" uti.
*** ***
Scientistae Universitatis Californianae-Berkeley modificaverunt genetice faecem (=sacharomyces), quae ad cerevisiam faciendam commune adhibetur, ita, ut loco alcoholis in morphinam sacharum faex mutaret. Rebus ita stantibus fieri potest ut morphina – quae ad dolorem leniendam in multis morbis, ut carcinomata, adhibetur - non porro ex papavere (quod quoque ad narcotica, ut heroina, facienda uti potest) sed ex "innocente" faece. Altera ex parte, nunc quisque qui faecem fermentare sciat, poterit sibi morphinam comparare – quae quoque substantia soporifera (narcotica) est.
*** ***
Altissima caeliscalpia mundi e ligno facta struenda sunt proximis annis in Austria et Suecia. HoHo Vienna Tower habebit 24 tabulationes altitudine 84 metrorum; Wooden Scyscryper (Holmiae) 34 tabulationes (altitudo in metris adhuc ignoratur). Siphonarii tamen timent ne nimis facile tales turres incendio capiantur.
*** ***
Secundum demoscopiam a negotiatione Britannica Lovehoney peracta, mulieres maxime cupiant Venerem colere vespero (inter 23 et 0 horas), dum viri mane (inter 6 et 9). Minime autem sexualiter instigentur feminae horis 2-6 mane, dum viri tempore pomeridiano (16-18).
*** ***
Iam una hora post sumptionem poculi theae cerebrum nostrum *logicius* cogitet. Ita saltem putant studiosi Universitatis Castelli Novi (Newcastle) Anglorum, experimentis a se peractis, dicentes theam activitatem undarum theta instigare. 

Oneirocritica Goldbergiana (1)

Semper placebat mihi oneirocritica sive libros somnia explicantes legere, licet ipse nescirem utrum credere his explicationibus deberem an non (potius non quam ita). Nonnullae tamen somniorum interpretationes periucundae mihi videntur. Qua re decrevi lectoribus praebere nonnulla ex "Encyclopaedia Interpretationum Somniorum" (The Encyclopedia of Dream Interpretation), auctore Eili Goldberg, quae meum animum in se maxime adverterunt. Libro Goldbergiano inter omnia oneirocritica maxime credo propter eius "naturam statisticam". Goldberg enim nihil a se (ut scio) de somniis interpretandis addidit, praeter citationes fere 80 librorum imagines nocturnas explicantium, librorum scilicet e tempore veteris Romae, Graecae atque Aegypti usque nostrae (fere) aetatis opera Freudiana vel Jungiana. Ex quibus omnibus quasi compillationem fecit.
Ecce tibi, care lector, imagines mea sententia speciales; pars prima:
Adamum et Evam cum in somnio videas, significat collaboratores furari ideas tuas. Si teipsum in corpore Adami vides, fruiturus es voluptatibus sexualibus, quas ne pingere quidem mente tibi adhuc potueris.
Agens assecuratorius omen est futurae prosperitatis tui negotiationis. Si tamen agens hic homo mancus (debilis) est, res tuae male se habebunt.
Contra incendium pugnare significat difficultates fiscales.
De alchimico somnium semper fere malum.
Cum magistratus (vir officialis) quidam de America Septentrionali somniat, mox in periculo erit.
US-Americanam (tam speciali formā) capsam cursualem (quam ante domos omnes tenent) cum oculis soporis inspicias, mox initurus es negotiationes semi-legales. Si ipse epistulam tali capsae imponis, reus putaberis sceleris ab alio homine patrati.
Ananassa sive malum pineum – signum prosperitatis nummariae. Bananam (=arienam, musam) econtra effectum esse parvae delectationis sui – scimus nos plura facere posse quam facimus.
Anglos in somnio non-Anglo videre signum malum esse: victima fiet alicuius "machinationis egoisticae".
Angelos cum aegrotus spectet, mox sanus erit, etiam si morbus gravis omnibus videtur.  
Apparatum photographicum soporatus vidisti? Mox in loco minime amoeno te invenies.
Cucurbita significat somniantem inaequilibrio animi laborare ac saepe superstiotiosum esse.
Saltare cum amatore cum puella se intueatur, caveat de valetudine: fieri potest, ut morbo sibi adhuc ignoto laboret. Si tamen inter saltationes nemo te (si puella vel femina es) rogat, ut cum eo saltes, gaudere vero potes, nam id significat te amatorem optimum mox inventuram, qui semper te amabit. Cum autem in somnio spectas saltationem ubi... nemo saltat, exspecta mox hereditatem inopinatam.  
Cum te mortuum balsamo perungui inspicias, mox in circulo malorum hominum vagaberis. 

sobota, 23 maja 2015

De sancto homine, qui sanctus non est

De castris concentrativis Auschwitz scribere porro minime volui, sed... non scribere nequeo.
Permulti audiverunt de morte martyria patris Maximiliani Kolbe OFS, qui autumno 1941 anni in castris Auschwitzianis (sive Osvencinensibus) sua sponte mortem obiit, pro alio scilicet homine ad mortem a Germanis aleā destinato (qui vir, nomine Franciszek Gajowniczek, vitam servabat et vixit usque 1995 annum). Pater Kolbe necatus est iniectione phenolei cordi applicata. Anno 1982 a papa Iohanne Paulo II pronuntiatus est sanctus ecclesiae catholicae, licet tempore sui vitae symbolas maxime aggressivas contra Iudaeos scripsisset.
Nemo fere tamen audivit de simillima morte, qua iam prius, mense Aprili 1941 anni, in iisdem castris mortuus est Marian Batko, magister gymnasii urbis Chorzów, qui vitam voluntarie dedit pro quodam adulescentulo aleā ad mortem destinato. (Nam erat mos Germanis aleā ad mortem eligere nonnullos, saepissime decem, incarceratos, cum collega quidam eorum fugam fecisset.) Ita dominus Batko non phenoleo, sed ad inediam coactus, sine cibo et aqua, spatio quattuor dierum moriebatur. Utrum puer, pro quo mortuus est, vitam e bello servaverit, non liquet, nam in dubium est nomen eius.
Dominus Batko, licet, ut puto, morbo antisemitismi non laboraret, sanctus nullius ecclesiae est.

Requiescat in pace! Requiescant ambo in pace et gloria!

De Australia diu neglecta

Iam diu mirabar nautas Europaeos a tempore itineris Magellani (AD 1519-21) quasi contempsisse terras continentes permagnas: Antarctidem necnon Australiam. Illam prope frigora nautas ad se non valde attraxisse reor sed Australiam? Scimus eam exstare hypothetice Ptolemaeum credidisse, qui putabat summam terrarum in ambobus haemisphaeriis eandem esse debere, ergo circum polum Australem suspicatus est terram quandam adesse.
Novis in temporibus, post tantam "displosionem" itinerum saeculos XV-XVI, America (a Columbo) viaque nautica ad Indos (a da Gamma) repertis, putares Australiam aliasque remanentes in orbe terrarum insulas mox mox ab Europaeis adituras. Sed minime. Australiam, licet spectatam ab oculis nonnullorum nautarum Hispanicorum Batavorumque, demum anno 1768 a Johanne (James) Cook repertam vero esse; hic enim primus cautius terram Australem investigavit declaravitque eam aptam colonis esse. Mirum in modum multas parvas Oceaniae insulas – ut Novam Guineam, Insulas Admiralitatis, Insulam Marshall, Carolinas, Palau, Tongam, Fidji, Insulam Paschalem, Archipelagum Bismarckianum, Insulas Lacuneas (Ellice) et Salomonis, Marquisas et Insulas Sanctae Crucis necnon Novas Hebrides – prius repertas esse quam permagnam Australiam.
Sed cur ego nunc de his rebus? Ecce, inspiciendo chartam mundii anno 1594 auctore Petro Plancio editam, intitulatam ORBIS TERRARVM TYPVS DE INTEGRO MVLTIS IN LOCIS EMENDATVS, in australi huius chartae margine invieni parvis litteris scriptas notas:
- Hanc continentem Australem nonnulli Magellanicam regionem ab eius inventore nuncupant. [Licet ipse Magellan verisimiliter neque Australiae nec Antarctidis continentem recte viderit.]
- Hae regiones cuidam Hispano [Jorge de Meneses?] apparuerunt cum disiectus a classe in hoc Australi vagaretur Oceano.
- Promontorium Terrae Australis distans 450 leucas a capite Bon(a)e Spei & 600 a Promontorio S. Augustini.
- Psittacorum regio sic a Lusitanis appelata ob incredibilem earum avium ibidem magnitudinem.
- Inter S. Laurentii et Los Romeros insulas vehemens admodum est versus ortum & occasum fluxus & refluxus maris. [Ceterum insulam Los Romeros adfuisse omnibus fere chartis harum regionum saeculorum XVI-XIX, positione circiter 28° S et 74° E, ubi hodie ne vestigium quidam ullius insulae maneat.]
- Vastissimas hic esse regiones ex M. Pauli Veneti [Marco Polo?] & Ludovici Vartomani scriptis peregrinationibus liquido constat.

In hoc solum errat charta Petri Plancii quod Australiam et Antarctidem unam continentem esse putat. 

środa, 20 maja 2015

Inundamur grapheocratia

Primis tribus mensibus huius anni patria mea adoptavit leges, quae 6.654 paginis chartae papyraceae continentur. Grapheocratia ergo Polonorum crevit primo trimestri 2015 anni passu 5,5% celerius quam eodem tempore modo praeteriti (2014) anni.
Annualem grapheocratiae computationem perfecit negotiatio consultatoria Grant Thornton. Secundum eos, omnino in 2014 anno adoptavimus 25,6 milia paginarum novorum legum. Hoc (2015) anno numerus paginarum maior fore exspectatur quam 27 milia.
Rebus ita stantibus, permultis civibus non satis temporis adesse, ut novas leges, etiam has ad se recte pertinentes, legant.

Desunt, pro dolor, mihi noti numeri statistici grapheocratiae incrementi aliis in terris.  

poniedziałek, 18 maja 2015

Plica Polonica – unde nomen?

Plicam Polonicam vel Plicam neuropathicam esse nomina scientifica et tonsūs apud plebem Polonam saeculos XVI-XIX valde grati et morbi cutis propter hunc tonsum (ope imprimis pediculorum) oriundi. Visu aliquantulum similis est Polonica plicae Rastafarianae. Ecce plica Polonica longitudine 150 centimetrorum, quae in Museo Medicinali Cracoviensi exhibetur (Varsovia habet duas, sed breviores; Europae omnino 18 hodie adsint): 


Sed cur (et unde) Polonica?
Secundum collegam meum Gregorium (Grzegorz) Walczak, primum huius nominis usum fuisse ab auctoribus "Encyclopaediae" Diderotianae, ubi symbolam de plica Polonica tractantem scripsit aliquis subscriptione /m/ utens. Non est tamen verum, puto, eum /m/ omnino arbitrarie nomen plicae Polonicae adhibitum, nam multi Europaei putabant id phaenomenon e Polonia oriundum. Ita e.gr. in scriptis Borussicis saeculi XVIII (tempore ergo, cum "Encyclopaedia" scribebatur) plica Polonica nominabatur Theodisce Weichselzopf (plica Vistulana).
Ceterum apud nos, Polonos, tonsus hic nomine kołtun, quod sine dubio etiam auribus Polonis exotice sonet, nuncupatur. Quod nomen a philologis putatur a Russico keltania ortum esse. Poloni saeculorum XVIII-XIX, qui de medicina hygienave scribebant, putabant hunc tonsum in terras nostras ex Russia aut generalieter ex oriente venisse. Propter tamen iniustitiam historicam – miseri Poloni! – nomen internationale huius scabiei nostratibus meis attributum est.
Sed fortasse iuste. Ut lego, ruricolae nostri valde plicam Polonicam adamabant. Credebant istam eos protegere contra morbos (praesertim caecitatem) necnon ipsum Satanam. Ita neque pectinem nec aquam ad crinem lavandum magna e parte adhibebant.

De fluminibus paradisiacis

Varii homines varie interpretati sunt nomina biblica quattuor fluminum paradisi Eden, varissimis in locis ea re vera fuisse/esse putantes. Sacerdos Geoffrey Wilson (persona certe ficticia), unus 21 narratorum libri "Epibatae Angli" (English Passengers), auctore Matthew Kneale (liber in lucem editus anno 2000), putat (anno 1857) haec flumina in... Tasmania insula poni, ductus similitudine nominum biblicorum et aboriginum Tasmaniensium - quorum ceterum iam tunc, medio in saeculo XIX, nemo fere vivus mansit – qui sua lingua quattuor sua flumina nuncuparent: Ghe Pyrrenne (quasi Euphrates), Gonovar (Gichon), Pewunger (Pishon), Liddywydeve (Chiddekel).

Mihi similitudo haec non satis esse videtur, ut iter Tasmanicum faciam, quod iter sacerdos Wilson fecisse dicitur. Ceterum certe libenter Tasmaniam viserem. 
At liber a Matthew Kneale periucunde scriptus est!

Nuntii Iconoclastae ad usum "Ephemeridos" praeterita septimana scripti; nonnullis rebus additis

In ludo finali certaminis mundani alsulegiae glaciali Canada superavit Russiam 6:1.

In urbe Texana Waco novem homines mortui sunt in sclopetatione eventa inter mandras monorotistarum.

A biologis inventus est primus nobis notus piscis sanguinis calidi – Lampris guttatus. Alii omnes pisces temperiem corporis adaptant ad circumiecta.

Cairo Magnae capite a iudicibus damnatus est olim praeses Aegypti, Mohammed Mursi, necnon plus quam centum activistae sui Fraternitatis Musulmanicae. Sententia spectat ad fugam anno 2001 praesidentis et 20.000 aliiorum e carcere Waqdi al-Natrun, deinde rebellionem Fraternitatis – causam officialem esse mortem tunc unius biocolytae. Suppliciis praesidis suorumque habendis valde sollicitatur regimen Vasintoniense, quod, sicut et Amnestia Internationalis, reclamitat contra "lites ficticiosas politicas" nuper in Aegypto actas. Supplicia probare nunc debet, ut semper in casu sententiae capitalis, sacerdos (mufti) principalis Aegypti.   

89 annos natus mortuus est BB King, rex musicae bluesianae.

Dzhokhar Tsarnajev, terrorista Tsetsenus, qui tempore marathoni Bostoniensis anno 2013 pyrobolum displodendo tres homines necavit ac 260 sauciavit, capite a iudicibus damnatus est. 

Saltem 65 homines mortui sunt in novo terrae motu in Nepalia et vicina ei India die Martis facto. Ictus magnitudine 7,3 graduum Richterianorum evenit duobus cum dimidia septimanis post maximum (7,8 graduum) motum, qui plus quam octo milia homines in Nepalia et Tibetia necaverat. Multi Nepaliae cives sub Iove manent, timentes domum reverti propter novos motus.

Oeconomia Sinarum crevit primos tres menses huius anni passu lentissimo proxime prateritorum sex annorum – 7,0% (ultimos tres menses 2014 anni – 7,3%). Numquam ergo tam "male" res se Sericae habebant post crisin fiscalem internationalem annorum 2008-2009, cum primo trimestri 2009 anni productus nationalis Sinarum crevit "solis" 6,6%. Peiores opinato sunt quoque effectus mensis Martii ad mercaturam tenuem spectantes, fabricaturam industrialem et collocationem pecuniae – haec minima fuit post annum 2000. Quod maxime tamen vexat nonnullos analyticos, usus energiae electricae hoc mense decrevit passu 3,7%, maxime ergo ab initio crisis; at usum energiae putant multi prognosticon optimum esse rerum in oeconomia futurarum.

Pictura Pabli Picasso "Mulieres Icosianae" (anno 1955 picta) vendita est domi auctionariae Christie's Neoeboraci maximo post memoriam gentium pretio 179,4 mln dolariorum. Maximo etiam omnium adhuc pretio (141,3 mln $) venum ivit eadem auctione sculptura aenea "Man Pointing", anno 1947 sculpta ab Helvetico sculptore Alberto Giacometti. Ante auctionem exspectantur pretia: 130 mln $ ("Mulieres Iocosianae") et 130 mln $ ("Man Pointing"). Emptores amborum arte factorum anonymi manent. Antea maximo in historia pretio emptum esse anno 2013 triptichon a Francis Bacon a. 1969 factum "Tria studia ad anthropographiam Luciani Freud" (142,4 mln $). "Clamor" Eduardi Munch 120 mln $ auctione collegit. Inter sculpturas autem adhuc pecuniosissimus erat eiusdem Giacometti "Homo ambulans" (104 mln $).


Plebis scitum de exitu Britanniae ex Unione Europaea iam anno 2016 fiet – scribunt acta "The Guardian". Ante comitia parlamentaria Britannorum modo habita eorum victor, factionis conservativae dux David Cameron, pollicitus est plebis scitum de hac re anno 2017 peractum iri. Hoc tamen anno electiones exspectantur in Francogallia et Germania, quorum effectus animum euroscepticum verisimiliter aggravabunt. Rebus ita stantibus Cameron, qui et vult Europam relinquere et timet, malit prius referendum habere – putant commentatores diurnarii.

piątek, 15 maja 2015

Masoniana (3)

Groenlandia ("terra viridis") a Danis colonisata est ope doli, nam primus huius insulae explorator, Norvegus Eric Ruber, qui anno 982 primus pedem in Groenlandia posuerat, narravit suis (i.e. Danis Norvegisque – qui tunc una de facto natio erant) se terram viridem, pratis plenam invenisse, ubi loca ovibus pascua permulta essent. Quam fabulam omnino falsam esse invenerunt coloni qui, Erico adhortante, in insulam appulerunt. Omnes verisimiliter domum statim repoposcissent, nisi mare saeviens – iter in Groenlandiam e 25 navibus tantum 14 tute perfecerunt. Rebus ita stantibus in insula minime viridis coloni manserunt.


Simili dolo utens ingeniarius Francogallus Philippe Jean Bunau-Varilla effecit, ut hodiernus Euripus Panamaicus in Panama stuctus esset, non in vicina Nicaragua, ubi primum omnes viam navibus inter Atlanticum Pacificumque apertum iri putabantur pluresque ingeniarii ac viri politici US-Americani (a quibus horumque amicorum maior pars pecuniae ad euripum struendum dabatur). Viam aquatilem Nicaraguanam, licet longior, magna e parte lacum magnum Nicaraguense transituram sperabatur, minus ergo pecuniosior haec via esset quam Panamaica. Bunau-Varilla tamen propter quasdam causas nobis ignotas valde malebat viam Panamaicam, omnibus ergo senatoribus US-Americanis missit tesseram epistularem Nicaraguanam (pretio 5 pessorum), qua monstrabatur mons quidam ignivomus huius terrae ignem evomitans. Spectate – scripsit in litteris ad senatores – quanta pericula euripo Nicaraguano minantur! – de montibus ignivomis dicens, licet bene sciret vulcanos Nicaraguanos iam a longis saeculis omnino mortuos esse at tessera epistularis ad eruptionem quandam praehistoricam spectare. Senatoribus tamen perterritis, senatus consultum acceptum est – proportione vocum 42:34 – euripum in Panama structum iri.    

wtorek, 12 maja 2015

Non solum ego desacrator

Lego enim in hodiernis actis "Gazeta Wyborcza" – quae magna e parte a Iudaeis Polonis rediguntur – de exhibitione photographematum artificum e Polonia, Israelia et Germania oriundorum, inscripta "Experientia Auschwitz". Ubi auctrix symbolae rogat plus minusve: Quid faciendum nobis erit cum castris concentrativis [Auschwitz], cum omnes hic olim incarcerati mortui iam sint? Num debemus ea tenere ut "ornamentum tenebrosum ac vacuum culturae popularis, horrificam quandam Disneylandiam"?
Symbolae additur photographema a Sarah Schönfeld anno 2004 factum, inscriptum "weil, wenn..." (nam, cum...), ubi mulier iuvenis (ipsa artifex?) cum risu pleno monstratur, stans prope filum echinaceum:


Sed maiorem desacrationem terra mea his diebus exspectat, nam proxima septimana pelliculam Bernardi Nicolas et Lindae Salas Vega "Legio Christi. Scandalum in Vaticano" monstratum in quadam statione televisifica Polona iri. Quae pellicula docet papam Iohannem Paulum II bene scientem tolerasse inter sui collaboratores sacerdotem Marcial Maciel (1920-2008), Legionis Christi ducem, qui paedophilus necnon sexomaniacus maximus fuisse creditur. Ut scimus, Iohannes Paulus II anno 2014 sanctus ecclesiae catholicae pronuntiatus a papa Francisco est. Fieri ita potest paedophiliae tolerator sanctus? Certe, potest. Nonne Adolphus Hitler erga animalia amicose se gerebat et pastorem Alsaticum (feminam) nomine Blondie in deliciis habebat? Bonum et malum eidem homini simul adesse potest. Inter sanctos tamen exspectares homines speciales...

Sancte Iohannes Paule, noli pro me orare!

poniedziałek, 11 maja 2015

Poloniam visitantibus recommendationes

Ut modo didici, "Huffington Post" non porro Cracoviam, sed Thoruniam recommendat visitatoribus peregrinis sicut urbem maxime in Polonia dignam visendi. Bene, memoria tenere tamen debemus Thoruniam ab equitibus crucesignatis anno 1230 conditam esse atque per totum fere tempus sui exsistentiae (usque 1945) urbem magis ethnice Germanam quam Polonam fuisse. Sed nunc nulli talia sunt momenti, Europam unam multiculturalemque etc. habemus. Ceterum Cracoviam ipsam, sicut et omnes fere alias urbes Polonas ante XV saeculum, iure Germanico necnon magna e parte a Germanis colonis esse conditam – quas res hodie in patria mea non saepe audies, sicut et hoc, quod civis Thoruniensis maxime toto orbi terrarum notus, Nicolaus Copernicus, ne verbum unum Polonice scivit usque adulescentiam.
Sine dubio multi peregrinatorum advenient Osvencinum, in solam scilicet urbem huius terrae, quam regimen vult non Polonico (Oświęcim), sed Germanico (Auschwitz) potius nomine mundo notam esse. E numeris statisticis patet castra concentrativa (a Hitlerianis occupatoribus annis 1940 et 1941 structa), ubi plus quam milion hominum vitam amiserunt, unoquoque anno maiorem maioremque numerum peregrinatorum visitare (hoc anno exspectantur 1, 5 miliones). Mihi haec "megalopolis mortua" non magnopere placet, neque spiritum verum castrorum, ut re vera fuissent, hodie redolet – quod et multi ibi olim incarcerati, quibuscum locutus sum, confirmantur – sed de gustibus non est disputandum.
Si autem iam adveneris, et, sicut mihi accidit, parum "sanctitatis" in eo loco senseris, memento caffeam optimam ibi dari in taberna parva, quam statim post "aream securitatis" – ubi te electronice investigabunt – a dextra invenies. Ibi solis quattuor aureis (nummis Polonorum) emes coffeam espressam, incredibilis (nescio cur) qualitatis. In caupona autem "Art Deco" iuxta decumanam, prope deversorium "Olecki", sed non in ipso deversorio (ubi quoque cibos satis bonos habent), sed in aedibus vicinis a laeva (cum a decumana castrorum spectas), habebis optimum – mea sententia – in tota Polonia cibum nostrum "nationalem": copadium cum costa suilla (Polonice schabowy), more maiorum praebitum, id est cum patatis coctis et brassica aceto condita (deinde fricta) [res aliquantulum copadio Vindobonensi, Wienerschnitzel, similis]. Cibus est certe rite non edulis Iudaeis aut musulmanibus propter carnem suillam; his et illis commendo ergo in eadem caupona – nisi moleste ferant scire in iisdem ollis suem interdum coqui – bovinam involutam (zraz zawijany) cum collyris Silesiacis [res vero unica!] necnon brassica caerulea (ut eam proximi huic loco Bohemi nuncupant) sive rubra. Insuper pretia sunt ibi satis modica.

Rogabit quis, quomodo possim de Osvencino scribens cibos cauponasve peregrinatoribus commendare in loco, ubi solum preces dicere deceret; desacrationis memoriae sanctae me quis fortasse accusabit. Respondebo ita: permulta habemus in Polonia itinera iuventutis Israelianae ad loca Iudeis sacra necropoliaque eorum lugubria – ut Treblinka, Sobibór, Bełżec, ipsum Osvencinum - properantis, at notum esse eos easve imprimis futuendo alcoholia bibendo tempus id terere (quod fortasse melius, nam rebus ita stantibus Polonia Iudaeis iuvenibus non solum ut "terra mortuorum" in memoria manebit). Si tamen hi haeque possunt simul et mortuos et Venerem Bacchumque colere, ego sine dubio possum et mortuos – in quorum numero avus meus – et Apicium. Aut fortasse erro... Non sum enim puer 15 annorum, ut iuventus Isrealiana. Nihilominus... non placet mihi haec "necroperiegetica", qua terra mea floret, malim peregrinos causa vivorum huc venturos. An tantopere morte imbuamur, ne vero vivere sciamus? 

Nuntii "Ephemeridis" praeteritae (plus minusve) septimanae (nonnullis rebus additis)

Octo biocolytae Macedones necnon 14 rebellatores Albanicae gentis mortui sunt diebus Saturni et Solis in pugnis armiferis prope urbem Kumanovo. 37 biocolytae militesve exercitus Macedonum sauciati sunt. Quae pugnae maximae sunt a tempore rebellionis Albanicae anni 2001. Albani constituunt quartam partem 2,1 mln civium Macedoniae.  

Ictu missilis talibanorum de caelo deiectum esse helicopterum in Pachistania legatos diplomaticos vehens. Helicopterum cadens in aedes scholae incidit. Mortui sunt saltem septem homines, inter quos legati Philippinarum et Norvegiae; sauciatus est legatus Batavus et Polonus. 

Effectu electionis parlamentariae in Britannia die Iovis habitae, conservatistae verisimiliter plus quam dimidiam partem suffragiorum capient. Poterint ergo, ut polliciti sunt, cives plebis scitu rogare, utrum porro in UE remanere velint. In regionibus Scoticis victorem factio Caledonica evasit. Maximam autem cladem acceperunt laboristae necnon democratae liberales.

Nonnulla milia Falasarum – Iudaeorum cutis nigrae ex Aethiopia oriundorum – reclamitant in urbe Tel-Aviv contra, ut dicunt, odium phyleticum regiminis Isrealiae. Tumultus Falasarum coepit ante abhinc tres dies, postquam biocolytae verberaverunt in via publica unum "Iudaeroum nigrorum" – verberantes et victimam scopocinematographavit quisdam testis, qui pelliculam palam per interrete monstravit. Inter circa 8 miliones civium Israeliensium adsunt 133,5 milia Falasarum, quos multi putatur esse nepotes unius priscarum 12 tribuum Israelis – Dan. Qui omens annos 1984-1990 aeronavibus adducti sunt in Israeliam ex Aethiopia, tunc fame maxima laborante.

Plus quam 5800 immigrantes Africani Siciliam petentes periculo mortis in mari erepti sunt ultimis duobus diebus a nautis Italicis. Minister primarius Italiae, Matteo Renzi, accusat Unionem Europaeam non satis agere ut Italiae opes in hac difficultate sint datae.

Civitas Islamica se perfecisse ictus igniferos confirmavit in aedes expositionis Curtis Culwell Center urbis Garland Texiae (USA), ubi die Solis duo homines sclopetando mortui sunt. Metam ictuum fuisse ibi habitum certamen gryllograhiae prophetae Mahomet. Duo homines mortui sunt ipsi aggressores armati, quos biocolytae Americani statim necaverunt. In pugna sauciatus est quoque unus biocolytarum. Expositio gryllographiae Mahometi facta est, ut, sicut ordinatores aiunt, libertas loquendi in mundo porro coletur, licet propter similes satyras 12 diurnarii Gallicorum actorum riducolosorum "Charlie Hebdo" mense Ianuario necati sint ab islamistis.

Iam 7.040 victimae numerantur terrae motus, qui ante septimanam percussit Nepaliam Tibetiamque.

Supplicio in Indonesia peracto septem peregrinorum – quattuor Nigerianorum, duorum Australianorum et unius Brasiliani, qui omnes importatione narcoticorum ab iudicibus anno 2005 damnati erant – regimen Australiae revocavit ad consultationes legatum suum e Iacarta. Parcitum esse tantum uni mulieri Philippinae, nam ut mater solitaria pueros edacat.


Irania in Sinu Persico, ictibus monitoriis datis, vi cepit navem onerariam "Maersk Tigris", quae, licet sub vexillo Insularum Marshall navigaret, nautis solum Asiaticis aut ex Europa Orientali, pertinet ad nauclerum US-Americanum. Vasintonia in regionem misit navem eversoriam "USS Farragut". Regimen Teheraniense affirmat navem contra legem aquas territoriales Persarum intrasse. 

środa, 6 maja 2015

Masoniana (2)

Urbs Neoeboracum (New York City) fortasse usque hodie nominaretur Novum Amstelodamum atque in ditione Batavorum maneret nisi horum amor... nucis muscatae, id est nucis plantae nomine Linnaeano Myristica fragrans notae.
Anno enim 1616 navis praeceps valde bellicosus Britannicus Nathaniel Courthope invasit parvam insulam Pulo Run archipelagi Moluccarum (sive Insularum Condimentariarum, in hodierna Indonesia). His insulis usque tunc in manu Batavica manentibus, habebant Hollandi monopolium in toto orbe terrarum mercatus huius nucis, quae tam rarissimum saporem fragrantiamque redolet – solum in Moluccis enim myristica nasci eo tempore solebat.

Rebus ita stantibus pacem Bredensem cum Anglis quinquaginta annis postea parantes Batavi institerunt, ut sibi insula Pulo Run redderetur. Angli consenserunt, sed invicem poposcerunt aliquam terram a Batavis occupatam in qualibet alia parte mundi. Post consilium breve Batavi decreverunt se Anglis daturos insulam parvam Americanam, tunc incolis omnino fere carentem, ubi aura minime hominibus salubris valere videretur. Quae insula tam parvi momenti, pro nuce muscata venundata, alterum, praeter Novum Amstelodamum, nomen a Batavis adhibitum (originis verisimiliter Algonquinianae) usque hodiet retinet: Manhattan. 

niedziela, 3 maja 2015

Novitates scientiae & technologiae

Octopodem habere octo sub-cerebra, quorum quodque regit motum unius octo pedum - patet ex investigatione peracta a studiosis Isrealianis Guy Levy, Tamar Flash et Binyamin Hochner. Iam diu motus octopodis fascinabat biologos, nam unusquisque pes videtur suo proprio ingenio moveri, quasi sine ullo rhythmo aut schemate. Cerebrum centrale animalis dat iussa sub-cerebris, quae spectent ad directionem movendi necnon sequentiam pedum in movendo adhibendorum, sed postea modus iussa perficiendi pendet solum e sub-cerebris.

*** ***
Kenton Lee, sutor ingeniosus, invenit calceos puerorum, qui... una cum pueris crescant! Facti e corio, gummi et botonibus expandi possunt usque quinque centimetra. Quae inventio maximi fore momenti speratur pauperibus familiis in Africa et America Meridionali, ubi saepe parentes pecunia carent, ut emant novos calceos pueris semper crescentibus. Suos calceos Lee fabricari cupiebat in societatibus magnis calceatoriis, ut Nike, Toms et Crocs, sed omnes recusaverunt. Deinde fabricari "calceos crescentes" coepit negotiatio Proof of Concept.

*** ***
Homines Venerem saepius colentes efficaciores sunt in labore exercendo necnon maiora salaria accipiunt quam hi, qui rarius sexualiter copulentur aut omnino a Venere abstineant – docet investigatio 7.500 Graecorum (aetate 26-50 annorum) peracta a studiosis Britannicis, duce Nick Drydakis.
Horum enim 7.500 investigatorum qui quater aut saepius per septimanam coitu fruuntur, salaria habent in summa intermedia 4,5% maiora quam alii. "Homines et amare et amari debent, etiam sensu sexuali. Cum non ament amenturve, saepius subeundi sunt solitudinem, perturbationem animi et depressionem, quae res influere possunt quoque efficacitatem in labore" – dixit Drydakis stationi televisificae CBS.
Similem coniunctionem – inter sc. crebriorem vitam sexualem et maiora salaria – demonstravit anno 2009 investigatio Brasilianorum.
Omnes fere investigati (94,5%) declaraverunt se heterosexuales esse.

De viis Europae mediaevalis, quae pessimae essent et cur

Symbolam lectu dignam in actis diurnis Polonorum "Gazeta wyborcza" de viis Europae mediaevalis divulgavit modo professor Henricus (Henryk) Rutkowski. Dicit optimas vias adfuisse Europae Occidentali, peiores Poloniae, pessimas Russiae. Una tamen terra occidentalis per tempus quoddam putatur habuisse vias Russiae similies (i.e. pessimas) – Germania. Ubi tunc valebat ius terrae (seu potius: ius soli?), id est ius eri localis (huius loci principis etc.) merces possidendi, quae de quolibet curru sui terram transcurrenti deciderint (cum ipse currus e.gr. evertisset). Rebus ita stantibus, eri regionum Germaniae valde conabantur vias in sua terra quam pessimas tenere. 

sobota, 2 maja 2015

Masoniana (1)

In manus decidit liber mihi periucundus auctoris Britannici Phil Mason, inscriptus "Haemorrhois Napoleonis sive de parvis rebus, quae historiae fuerunt maximi momenti" (mihi versio Gallica adest: Les Hémorroïdes de Napoléon ...et toutes ces petites histoires qui ont fait la grande!). De nonnullis his "parvis rebus" iam sciveram, de multis autem didici nunc primum. Ut amator rerum mirarum non possum quin lectores certiorem harum faciam. Decrevi ita in parvis portiunculis res apud Masonem lectas hic renarrare, nonnullis a me additis. Ecce prima series:
* Turrim Eiffelianam, cum structa est anno 1889 occasione expositionis mundanae eodem anno Lutetiae Parisiorum habitae, mansuram sub caelo Lutetiano omnes putaverunt spatio ne longiore viginti annorum. (Talem condicionem magistratus Parisii dederunt omninibus certamini architectonico participantibus.) Neque valde placuit turris "nuda" ferrea ipsis Lutetianis. Sed anno 1909, cum deletum iri deberet, maximi momenti – ad rem militarem et civilem – erat antenna in summitate turri posita radio-telegraphica. Ita ut magistratus consilium ceperunt turris vitam prolongi in tempus ignotum. Qui status turris officialiter usque hodie manet.
* Marcus Polo Venetianus est primus peregrinator Europaeus, qui nobis relationem de terra Sinica adtulit – ante eum enim nuntios vix certos de Seribus habuimus, licet iam antiquis Graecis Romanisque noti essent. Ni fallor, omnino primus erat, qui mentionem talium regionum ut Thailandia, Iaponia et Tibet ad orbem occidentalem adportavit, ne dicam de copiosis descriptionibus aulae regiae Mongolorum (Tartarorum) Pecchini moribusque ipsorum Sinensium (Serum). In urbem sui patriam post iter 22 annorum reductus Marcus Polo nullum conamen fecit ad peregrinationes suas in libris describendas, fortasse quia non erat ei "calamus facilis". Casu tamen, cum anno 1298 per mare Mediterraneo navigabat, captus est una cum aliis itinerantibus ab Venetiae hostibus maximis – nautis Genuensibus. In carcere autem de peregrinationibus suis Asiaticis per horas innumeras narrare solebat con-captivo cuidam, nomine Rusticelli Pisani, qui decrevit se auditas historias chartis inscripturum lingua Franca utens (fortasse quia Latine non bene callebat, dialectis Italicis nemo tunc, ante Petrarcam, libros edebat). Ita nata est "Descriptio mundi" (Devisement du Monde) sive "Liber mirabiliorum" (Livre des Merveilles).
* Si Christophorus Columbus anno 1492 in insulas Caribicas incidisset uno die postea, verisimiliter numquam Americam invenisset. Die enim 9 Octobris, post navigationem 67 dierum, maxime fessi itinere nautae ultimatum ei dederunt: nisi terra Indica (nam putaverunt se litora Indica petere, exsistentiae Americarum inscientes) spatio trium dierum apparuerit, cursum navium flectent domum rursus ituri. 12 Octobris mane – tertio die ultimati – puer in summo malo sedens subito clamitavit: Terra!