Urbs Neoeboracum (New
York City) fortasse usque hodie nominaretur Novum Amstelodamum atque in
ditione Batavorum maneret nisi horum amor... nucis muscatae, id est nucis
plantae nomine Linnaeano Myristica
fragrans notae.
Anno enim 1616 navis praeceps valde bellicosus Britannicus
Nathaniel Courthope invasit parvam insulam Pulo Run archipelagi Moluccarum
(sive Insularum Condimentariarum, in hodierna Indonesia). His insulis usque
tunc in manu Batavica manentibus, habebant Hollandi monopolium in toto orbe
terrarum mercatus huius nucis, quae tam rarissimum saporem fragrantiamque redolet
– solum in Moluccis enim myristica nasci eo tempore solebat.
Rebus ita stantibus pacem Bredensem cum Anglis quinquaginta
annis postea parantes Batavi institerunt, ut sibi insula Pulo Run redderetur.
Angli consenserunt, sed invicem poposcerunt aliquam terram a Batavis occupatam
in qualibet alia parte mundi. Post consilium breve Batavi decreverunt se Anglis
daturos insulam parvam Americanam, tunc incolis omnino fere carentem, ubi aura
minime hominibus salubris valere videretur. Quae insula tam parvi momenti, pro
nuce muscata venundata, alterum, praeter Novum Amstelodamum, nomen a Batavis adhibitum
(originis verisimiliter Algonquinianae) usque hodiet retinet: Manhattan.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz