sobota, 2 maja 2015

Masoniana (1)

In manus decidit liber mihi periucundus auctoris Britannici Phil Mason, inscriptus "Haemorrhois Napoleonis sive de parvis rebus, quae historiae fuerunt maximi momenti" (mihi versio Gallica adest: Les Hémorroïdes de Napoléon ...et toutes ces petites histoires qui ont fait la grande!). De nonnullis his "parvis rebus" iam sciveram, de multis autem didici nunc primum. Ut amator rerum mirarum non possum quin lectores certiorem harum faciam. Decrevi ita in parvis portiunculis res apud Masonem lectas hic renarrare, nonnullis a me additis. Ecce prima series:
* Turrim Eiffelianam, cum structa est anno 1889 occasione expositionis mundanae eodem anno Lutetiae Parisiorum habitae, mansuram sub caelo Lutetiano omnes putaverunt spatio ne longiore viginti annorum. (Talem condicionem magistratus Parisii dederunt omninibus certamini architectonico participantibus.) Neque valde placuit turris "nuda" ferrea ipsis Lutetianis. Sed anno 1909, cum deletum iri deberet, maximi momenti – ad rem militarem et civilem – erat antenna in summitate turri posita radio-telegraphica. Ita ut magistratus consilium ceperunt turris vitam prolongi in tempus ignotum. Qui status turris officialiter usque hodie manet.
* Marcus Polo Venetianus est primus peregrinator Europaeus, qui nobis relationem de terra Sinica adtulit – ante eum enim nuntios vix certos de Seribus habuimus, licet iam antiquis Graecis Romanisque noti essent. Ni fallor, omnino primus erat, qui mentionem talium regionum ut Thailandia, Iaponia et Tibet ad orbem occidentalem adportavit, ne dicam de copiosis descriptionibus aulae regiae Mongolorum (Tartarorum) Pecchini moribusque ipsorum Sinensium (Serum). In urbem sui patriam post iter 22 annorum reductus Marcus Polo nullum conamen fecit ad peregrinationes suas in libris describendas, fortasse quia non erat ei "calamus facilis". Casu tamen, cum anno 1298 per mare Mediterraneo navigabat, captus est una cum aliis itinerantibus ab Venetiae hostibus maximis – nautis Genuensibus. In carcere autem de peregrinationibus suis Asiaticis per horas innumeras narrare solebat con-captivo cuidam, nomine Rusticelli Pisani, qui decrevit se auditas historias chartis inscripturum lingua Franca utens (fortasse quia Latine non bene callebat, dialectis Italicis nemo tunc, ante Petrarcam, libros edebat). Ita nata est "Descriptio mundi" (Devisement du Monde) sive "Liber mirabiliorum" (Livre des Merveilles).
* Si Christophorus Columbus anno 1492 in insulas Caribicas incidisset uno die postea, verisimiliter numquam Americam invenisset. Die enim 9 Octobris, post navigationem 67 dierum, maxime fessi itinere nautae ultimatum ei dederunt: nisi terra Indica (nam putaverunt se litora Indica petere, exsistentiae Americarum inscientes) spatio trium dierum apparuerit, cursum navium flectent domum rursus ituri. 12 Octobris mane – tertio die ultimati – puer in summo malo sedens subito clamitavit: Terra!

Brak komentarzy:

Prześlij komentarz