Amicus meus Michael (Michał)
Cichy modo symbolam in actis quibusdam diurnis Polonis invenit, subscriptam
auctore: Petrus (Piotr) Idem – de gasio
fissili symbola, hoc tamen nobis nullius est momenti. Maximi momenti nobis autem
esse nomen gentile Idem, linguā Polona omnino inopinatum.
Michael rem paululum investigavit atque invenit in terra
nostra adesse 78 personas nomine gentili Idem, omnibus fere in regione
Gedanensi habitantibus. Ut putat amicus meus, avum horum ante 120-200 annos ibi
vixisse. At nomen ei datum esse per errorem a magistratibus. Nam
"idem" fuisse verbum saepe in libris officialibus – ut index
baptismatum – adhibitum, significans "person eiusdem nominis ut praecedens".
At quisdam magistratus – verisimiliter Theodiscus, nam haec pars hodiernae Poloniae
sub dicione Borussiae saeculo XIX mansit – Latine parum sciens ac tale verbum
videns, putavit nomen gentile hominis esse, itaque, cum novo sensu, id
rescripsit.
Adducit Cichy alia nomina erratice rescripta, inter quos
et avus scriptoris Italici Umberto Eco - Eco scilicet primum fuisse
abbreviationem verborum "Ex Caelis Oblatus", nam fuit avus scriptoris infans derelictus.
Adsunt quoque apud nostrates nomina gentilia Hoc et Hic. Quae verisimiliter
similis sunt originis.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz