In ludo finali certaminis mundani alsulegiae glaciali
Canada superavit Russiam 6:1.
In urbe Texana Waco novem homines mortui sunt in
sclopetatione eventa inter mandras monorotistarum.
A biologis inventus est primus nobis notus piscis sanguinis
calidi – Lampris guttatus. Alii omnes pisces temperiem corporis adaptant ad
circumiecta.
Cairo Magnae capite a iudicibus damnatus est olim
praeses Aegypti, Mohammed Mursi, necnon plus quam centum activistae sui
Fraternitatis Musulmanicae. Sententia spectat ad fugam anno 2001 praesidentis
et 20.000 aliiorum e carcere Waqdi al-Natrun, deinde rebellionem Fraternitatis
– causam officialem esse mortem tunc unius biocolytae. Suppliciis praesidis
suorumque habendis valde sollicitatur regimen Vasintoniense, quod, sicut et
Amnestia Internationalis, reclamitat contra "lites ficticiosas
politicas" nuper in Aegypto actas. Supplicia probare nunc debet, ut semper
in casu sententiae capitalis, sacerdos (mufti) principalis Aegypti.
89 annos natus mortuus est BB King, rex musicae
bluesianae.
Dzhokhar Tsarnajev, terrorista Tsetsenus, qui tempore
marathoni Bostoniensis anno 2013 pyrobolum displodendo tres homines necavit ac
260 sauciavit, capite a iudicibus damnatus est.
Saltem 65 homines mortui sunt in novo terrae motu in
Nepalia et vicina ei India die Martis facto. Ictus magnitudine 7,3 graduum
Richterianorum evenit duobus cum dimidia septimanis post maximum (7,8 graduum)
motum, qui plus quam octo milia homines in Nepalia et Tibetia necaverat. Multi
Nepaliae cives sub Iove manent, timentes domum reverti propter novos motus.
Oeconomia Sinarum crevit primos tres menses huius anni
passu lentissimo proxime prateritorum sex annorum – 7,0% (ultimos tres menses
2014 anni – 7,3%). Numquam ergo tam "male" res se Sericae habebant
post crisin fiscalem internationalem annorum 2008-2009, cum primo trimestri
2009 anni productus nationalis Sinarum crevit "solis" 6,6%. Peiores
opinato sunt quoque effectus mensis Martii ad mercaturam tenuem spectantes,
fabricaturam industrialem et collocationem pecuniae – haec minima fuit post
annum 2000. Quod maxime tamen vexat nonnullos analyticos, usus energiae
electricae hoc mense decrevit passu 3,7%, maxime ergo ab initio crisis; at usum
energiae putant multi prognosticon optimum esse rerum in oeconomia futurarum.
Pictura Pabli Picasso "Mulieres Icosianae"
(anno 1955 picta) vendita est domi auctionariae Christie's Neoeboraci maximo
post memoriam gentium pretio 179,4 mln dolariorum. Maximo etiam omnium adhuc
pretio (141,3 mln $) venum ivit eadem auctione sculptura aenea "Man
Pointing", anno 1947 sculpta ab Helvetico sculptore Alberto Giacometti.
Ante auctionem exspectantur pretia: 130 mln $ ("Mulieres Iocosianae")
et 130 mln $ ("Man Pointing"). Emptores amborum arte factorum anonymi
manent. Antea maximo in historia pretio emptum esse anno 2013 triptichon a
Francis Bacon a. 1969 factum "Tria studia ad anthropographiam Luciani
Freud" (142,4 mln $). "Clamor" Eduardi Munch 120 mln $ auctione
collegit. Inter sculpturas autem adhuc pecuniosissimus erat eiusdem Giacometti
"Homo ambulans" (104 mln $).
Plebis scitum de exitu Britanniae ex Unione Europaea iam
anno 2016 fiet – scribunt acta "The Guardian". Ante comitia
parlamentaria Britannorum modo habita eorum victor, factionis conservativae dux
David Cameron, pollicitus est plebis scitum de hac re anno 2017 peractum iri.
Hoc tamen anno electiones exspectantur in Francogallia et Germania, quorum
effectus animum euroscepticum verisimiliter aggravabunt. Rebus ita stantibus
Cameron, qui et vult Europam relinquere et timet, malit prius referendum habere
– putant commentatores diurnarii.
Laudandos emptores! quibus est sat prudentiae modestiaeque, ut nolint gloriam frustra petere nominibus divulgandis.
OdpowiedzUsuń