Semper placebat mihi oneirocritica sive libros somnia
explicantes legere, licet ipse nescirem utrum credere his explicationibus
deberem an non (potius non quam ita). Nonnullae tamen somniorum
interpretationes periucundae mihi videntur. Qua re decrevi lectoribus praebere
nonnulla ex "Encyclopaedia Interpretationum Somniorum" (The Encyclopedia of Dream Interpretation),
auctore Eili Goldberg, quae meum animum in se maxime adverterunt. Libro
Goldbergiano inter omnia oneirocritica maxime credo propter eius "naturam
statisticam". Goldberg enim nihil a se (ut scio) de somniis interpretandis
addidit, praeter citationes fere 80 librorum imagines nocturnas explicantium, librorum
scilicet e tempore veteris Romae, Graecae atque Aegypti usque nostrae (fere)
aetatis opera Freudiana vel Jungiana. Ex quibus omnibus quasi compillationem
fecit.
Ecce tibi, care lector, imagines mea sententia speciales;
pars prima:
Adamum
et Evam cum in somnio videas, significat collaboratores furari
ideas tuas. Si teipsum in corpore Adami vides, fruiturus es voluptatibus
sexualibus, quas ne pingere quidem mente tibi adhuc potueris.
Agens
assecuratorius omen est futurae prosperitatis tui
negotiationis. Si tamen agens hic homo mancus (debilis) est, res tuae male se
habebunt.
Contra incendium
pugnare significat difficultates fiscales.
De alchimico
somnium semper fere malum.
Cum magistratus (vir officialis) quidam de America Septentrionali somniat, mox in
periculo erit.
US-Americanam (tam
speciali formā) capsam cursualem (quam
ante domos omnes tenent) cum oculis soporis inspicias, mox initurus es
negotiationes semi-legales. Si ipse epistulam tali capsae imponis, reus
putaberis sceleris ab alio homine patrati.
Ananassa
sive malum pineum – signum prosperitatis nummariae. Bananam (=arienam, musam) econtra effectum esse parvae
delectationis sui – scimus nos plura facere posse quam facimus.
Anglos in
somnio non-Anglo videre signum malum esse: victima fiet alicuius "machinationis
egoisticae".
Angelos
cum aegrotus spectet, mox sanus erit, etiam si morbus gravis omnibus videtur.
Apparatum
photographicum soporatus vidisti? Mox in loco minime
amoeno te invenies.
Cucurbita
significat somniantem inaequilibrio animi laborare ac saepe superstiotiosum
esse.
Saltare
cum amatore cum puella se intueatur, caveat de valetudine: fieri potest, ut
morbo sibi adhuc ignoto laboret. Si tamen inter saltationes nemo te (si puella
vel femina es) rogat, ut cum eo saltes, gaudere vero potes, nam id significat
te amatorem optimum mox inventuram, qui semper te amabit. Cum autem in somnio
spectas saltationem ubi... nemo saltat, exspecta mox hereditatem inopinatam.
Cum te mortuum balsamo
perungui inspicias, mox in circulo malorum hominum vagaberis.
Carissima quaedam amica mea dixit se, cum somniaret, vidisse pediculum. Librum Somniorum, dum inspicerem, haec inveni: «Qui videt pediculum, bona valetudine commoditateque gaudebit. Si autem pediculus est in capite somniantis, inopitata pecunia adveniet. Qui vero occidit pediculum, caveat ne quem imprudenter iudicet per speciem». Ita res se habet? Quid asserit Golberg?
OdpowiedzUsuńGoldberg dicit pediculos qui somniat, alienum se inter suos sentit, complexu inferioritatis laborat, de valetudine timet. Si in suo corpore pediculos vides, significat tibi morbum quendam imminere teque mortem timere.
UsuńMaximas gratias. Miror quod eiusdem rei interpretationes ita inter se discrepent. Non possumus, reor, de somniis eorumque interpretationibus nimis laborare.
OdpowiedzUsuń