Iam diu mirabar nautas Europaeos a tempore itineris Magellani
(AD 1519-21) quasi contempsisse terras continentes permagnas: Antarctidem
necnon Australiam. Illam prope frigora nautas ad se non valde attraxisse reor
sed Australiam? Scimus eam exstare hypothetice Ptolemaeum credidisse, qui putabat
summam terrarum in ambobus haemisphaeriis eandem esse debere, ergo circum polum
Australem suspicatus est terram quandam adesse.
Novis in temporibus, post tantam
"displosionem" itinerum saeculos XV-XVI, America (a Columbo) viaque
nautica ad Indos (a da Gamma) repertis, putares Australiam aliasque remanentes
in orbe terrarum insulas mox mox ab Europaeis adituras. Sed minime. Australiam,
licet spectatam ab oculis nonnullorum nautarum Hispanicorum Batavorumque, demum
anno 1768 a Johanne (James) Cook
repertam vero esse; hic enim primus cautius terram Australem investigavit
declaravitque eam aptam colonis esse. Mirum in modum multas parvas Oceaniae
insulas – ut Novam Guineam, Insulas Admiralitatis, Insulam Marshall, Carolinas,
Palau, Tongam, Fidji, Insulam Paschalem, Archipelagum Bismarckianum, Insulas
Lacuneas (Ellice) et Salomonis, Marquisas et Insulas Sanctae Crucis necnon Novas
Hebrides – prius repertas esse quam permagnam Australiam.
Sed cur ego nunc de his rebus? Ecce, inspiciendo chartam
mundii anno 1594 auctore Petro Plancio editam, intitulatam ORBIS TERRARVM TYPVS
DE INTEGRO MVLTIS IN LOCIS EMENDATVS, in australi huius chartae margine invieni
parvis litteris scriptas notas:
- Hanc continentem
Australem nonnulli Magellanicam regionem ab eius inventore nuncupant. [Licet
ipse Magellan verisimiliter neque Australiae nec Antarctidis continentem recte viderit.]
- Hae regiones
cuidam Hispano [Jorge de Meneses?] apparuerunt
cum disiectus a classe in hoc Australi vagaretur Oceano.
- Promontorium
Terrae Australis distans 450 leucas a capite Bon(a)e Spei & 600 a Promontorio
S. Augustini.
- Psittacorum
regio sic a Lusitanis appelata ob incredibilem earum avium ibidem magnitudinem.
- Inter S.
Laurentii et Los Romeros insulas vehemens admodum est versus ortum & occasum
fluxus & refluxus maris. [Ceterum insulam Los Romeros adfuisse omnibus
fere chartis harum regionum saeculorum XVI-XIX, positione circiter 28° S
et 74° E,
ubi hodie ne vestigium quidam ullius insulae maneat.]
- Vastissimas hic
esse regiones ex M. Pauli Veneti [Marco Polo?] & Ludovici Vartomani scriptis peregrinationibus liquido constat.
In hoc solum errat charta Petri Plancii quod Australiam
et Antarctidem unam continentem esse putat.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz