Furtum et simul ictum tromocraticum, peractum 26 m.
Septembris anni 1908 a Polonis clandestinis actuosis socialistis (factionis
PPS) in oppido hodiernae Lituaniae, tunc Russiae, Bezdony (Lituanice: Bezdonys),
fuisse fortasse incredibillimum omnium. Non propter pecuniam, qua fures potiti
sunt – licet fuerit 200 812 siclorum Russicorum haud parva pecuniae copia – sed
propter rem vero specialem: ex 18 in furto participantibus quattuor postea
ministri primarii Poloniae facti sunt, una autem particeps – uxor ministri
primarii.
Ictus Bezdanensis peractus est in tramen ferriviarium, quo
pecunia vehebatur e Varsovia (tunc sub dicione Russorum) in urbem Russiae
capitalem, Petropolim. 18 tromocrates – aut, si malis, patriotae Poloni – armis
igniferis usi sunt, quibus nonnulli milites necnon operarii cursūs publici
Russici necati sunt. Pecunia adhibita postea est ad activitates (imprimis
tromocraticas) PPS pergendas.
Participibus furti aderat Josephus (Józef) Piłsudski, qui postea, anno 1918, mareschallus exercitūs et
"pater (modo redivivae) patriae" nominatus est. Qui vir annos
vicenarios praeteriti saeculi bis vel ter munere ministri primarii Poloniae fungebatur.
Sicut et tres sui collaboratores, qui furto tromocratico Bezdanensi quoque aderant
– Walery Sławek, Aleksander Prystor, Tomasz Arciszewski – quique omnes postea
regimini Poloniae praeerant. Sola femina huic furto immixta, Aleksandra
Szczerbińska, iam tunc amatrix Iosephi Piłsudski fuit (nam uxoratus tunc erat),
deinde, prima uxore mortua, uxor altera Piłsudski anno 1921 facta est.
Nemo aggressorum aut occisus aut sauciatus quidem in proelio
brevi est. Tres furti participantes a biocolytis Russicis apprehensi mox sunt et
in mortem damnati, sed deinde poena eourm in perpetuum carcerem mutata est. Ceterum
furtum (ipsi PPS actuosi de "actione expropriaria" dicebant) Bezdanense
fuit sola occasio, cum ipse Piłsudski proelio ignifero clandestino adesset.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz