poniedziałek, 11 maja 2015

Poloniam visitantibus recommendationes

Ut modo didici, "Huffington Post" non porro Cracoviam, sed Thoruniam recommendat visitatoribus peregrinis sicut urbem maxime in Polonia dignam visendi. Bene, memoria tenere tamen debemus Thoruniam ab equitibus crucesignatis anno 1230 conditam esse atque per totum fere tempus sui exsistentiae (usque 1945) urbem magis ethnice Germanam quam Polonam fuisse. Sed nunc nulli talia sunt momenti, Europam unam multiculturalemque etc. habemus. Ceterum Cracoviam ipsam, sicut et omnes fere alias urbes Polonas ante XV saeculum, iure Germanico necnon magna e parte a Germanis colonis esse conditam – quas res hodie in patria mea non saepe audies, sicut et hoc, quod civis Thoruniensis maxime toto orbi terrarum notus, Nicolaus Copernicus, ne verbum unum Polonice scivit usque adulescentiam.
Sine dubio multi peregrinatorum advenient Osvencinum, in solam scilicet urbem huius terrae, quam regimen vult non Polonico (Oświęcim), sed Germanico (Auschwitz) potius nomine mundo notam esse. E numeris statisticis patet castra concentrativa (a Hitlerianis occupatoribus annis 1940 et 1941 structa), ubi plus quam milion hominum vitam amiserunt, unoquoque anno maiorem maioremque numerum peregrinatorum visitare (hoc anno exspectantur 1, 5 miliones). Mihi haec "megalopolis mortua" non magnopere placet, neque spiritum verum castrorum, ut re vera fuissent, hodie redolet – quod et multi ibi olim incarcerati, quibuscum locutus sum, confirmantur – sed de gustibus non est disputandum.
Si autem iam adveneris, et, sicut mihi accidit, parum "sanctitatis" in eo loco senseris, memento caffeam optimam ibi dari in taberna parva, quam statim post "aream securitatis" – ubi te electronice investigabunt – a dextra invenies. Ibi solis quattuor aureis (nummis Polonorum) emes coffeam espressam, incredibilis (nescio cur) qualitatis. In caupona autem "Art Deco" iuxta decumanam, prope deversorium "Olecki", sed non in ipso deversorio (ubi quoque cibos satis bonos habent), sed in aedibus vicinis a laeva (cum a decumana castrorum spectas), habebis optimum – mea sententia – in tota Polonia cibum nostrum "nationalem": copadium cum costa suilla (Polonice schabowy), more maiorum praebitum, id est cum patatis coctis et brassica aceto condita (deinde fricta) [res aliquantulum copadio Vindobonensi, Wienerschnitzel, similis]. Cibus est certe rite non edulis Iudaeis aut musulmanibus propter carnem suillam; his et illis commendo ergo in eadem caupona – nisi moleste ferant scire in iisdem ollis suem interdum coqui – bovinam involutam (zraz zawijany) cum collyris Silesiacis [res vero unica!] necnon brassica caerulea (ut eam proximi huic loco Bohemi nuncupant) sive rubra. Insuper pretia sunt ibi satis modica.

Rogabit quis, quomodo possim de Osvencino scribens cibos cauponasve peregrinatoribus commendare in loco, ubi solum preces dicere deceret; desacrationis memoriae sanctae me quis fortasse accusabit. Respondebo ita: permulta habemus in Polonia itinera iuventutis Israelianae ad loca Iudeis sacra necropoliaque eorum lugubria – ut Treblinka, Sobibór, Bełżec, ipsum Osvencinum - properantis, at notum esse eos easve imprimis futuendo alcoholia bibendo tempus id terere (quod fortasse melius, nam rebus ita stantibus Polonia Iudaeis iuvenibus non solum ut "terra mortuorum" in memoria manebit). Si tamen hi haeque possunt simul et mortuos et Venerem Bacchumque colere, ego sine dubio possum et mortuos – in quorum numero avus meus – et Apicium. Aut fortasse erro... Non sum enim puer 15 annorum, ut iuventus Isrealiana. Nihilominus... non placet mihi haec "necroperiegetica", qua terra mea floret, malim peregrinos causa vivorum huc venturos. An tantopere morte imbuamur, ne vero vivere sciamus? 

3 komentarze:

  1. Numquam intellexi neque nunc intellego cur homines velint itinera facere ad loca dolorosa, cum tot et tanta sunt alia visenda quae gaudium afferant. At nostrates quoque Vasintoniae condiderunt museum, ubi Iudaei a Germanis trans mare Oceanum, longe ab oris nostris, caesi commemorarentur (quamquam nihil eiusmodi Vasintoniae invenies in memoriam Indorum a nostris abavis caesorum dicatum). Ibi, inter monumenta effigiesque Iudaeorum mortuorum, coactus a professoribus olim sum cum condiscipulis errare et Theodisce loqui: nam discipuli tunc discebamus sermonem Germanicum, et ferrea lege sanxerant professores ne Anglice umquam loqueremur… sed etiam edixerunt illud museum visitandum. Quid ineptius, quam discipuli parum periti Theodisce colloqui conantes inter monumenta Iudaeorum?

    OdpowiedzUsuń
  2. Cur non Theodisce? Nonnullis victimis Holocausti sermo Theodiscus (purus) lingua materna fuit, permultis autem dialectus (linguistice) Theodisca nomine Jidish nota. Certe, Theodisce locuti quoque (saepissime) sunt caedis Iudaeorum patratores necnon omnes, ut puto, Holocausti inventores.
    Sed historia tua, Nemo Oudeis, perlecta in memoriam adduxit aliam rem linguistice absurdam ad genocidium Iudaeorum pertinentem. Loco enim lububri Treblinka – ubi annos 1942-43 inter 800 et 920 milia Iudaeorum gasificati sunt – adesse sculpturam memorialem lapidariam, cui adsunt inscriptiones multis in linguis exaratae, praeter... Hebraicam. Veram huius rei causam fuisse bellum gelidum, quo Israelia declarata est ab Unione Sovietica satellitibusque eius (ut Polonia) hostem "Americanis culum lingentem" (fortasse non his verbis, sed de "canibus catenatis imperialismi" mentionem ego ipse memini). Rebus ita stantibus magistratus, qui annos (puto) sexagenarios septuagenariosve praeteriti saeculi sculpturam in Treblinka posuerunt, timuisse inscriptionem Hebraicam ponere, licet permagna pars familiarum mortuorum Iudaeorum tunc hac lingua domi loquebantur (sicut et hodie loquuntur). Rationem tamen talis prohibitionis magis "politicam" quaerentes, magistratus dixerunt se hos solos sermones in sculptura adhibuisse, quibus victimae tempore genocidii loquerentur. (Re vera tunc, tempore alterius belli mundani, lingua (neo)Hebraica nondum praeter Palaestinam adhibebatur.) Ita habemus hodie sculpturam, ubi inter alias linguas etiam Anglicam invenire potes – licet nemo fere Iudaeus, cuius lingua MATERNA Anglica esset, mortuus sit in Holocausto a Hitlerianis perpetrato – at deest ei Hebraica (adest Jidish, qui sermo litteris Hebraicis utitur).

    OdpowiedzUsuń
  3. Ten komentarz został usunięty przez autora.

    OdpowiedzUsuń