Constat multos praeclaros viros politicos viros
politicos factos esse hac sola (aut fere) causa, quia non contigisset iis alia
in professione succedere. Ut ex. gr. praeses USA Richard Nixon, notus infamo
fine sui praesidatus anno 1974, cum rivales politicos factionis democratarum
(ipse republicanus fuit) illegaliter speculatus esset. Hic vir tamen primum,
anno 1940, negotiatorem fieri voluit, cum in suo oppido natali, Whittier
civitatis Californianae, fabricari necnon vendere sucum aranciarum conatus sit
(negotiationi nomine Citra-Frost praeerat). Quae res tamen male ei evenit, nam
post 18 menses eius "regni" negotiatio decocta est. Rebus ita
stantibus successum in re politica se quaesiturum decrevit.
Adolf Hitler, cum adulescens 16 annorum esset, nihil
aliud in vita facere cupiebat quam picturas pingere aut architectum fieri. Bis
conatus est Academiam Artium Vindobonensem inire, bis petitio eius reiecta est a
professoribus, quibus graphides manu Hitleri factae non placebant. Si
placerent, mundus fortasse non amitteret vitas circiter 50 milionum hominum. Sed
de gustibus non est disputandum.
Comparatus his ambobus,
casus praesidis USA Ronaldi Reagan (in officio 1981-89, dicitur "victor
communismi"), magis est perplexus. Nam hic verisimiliter communismum
numquam superaret, nisi primum... a communistis US-Americanis reiectus esset.
Anno enim 1938, ut iuvenis 27 annorum, conatus est actuosum fieri factionis
communisticae USA. Hi enim petitionem eius reiecerunt, nam videbatur Reagan iis
homo "intellectu limitatus". Hac iniuria pulsus, coepit munus in
industria cinematographica quaerere, ubi ei optime contigit: decennis 1940-50
factus est sat clarus histrio Hollywoodianus. Spectatoribus gratus, deinde
actuosus factionis republicanae factus est, notus ut ossor communismi
sensorumve laevae partis.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz