Plicam
Polonicam vel Plicam
neuropathicam esse nomina scientifica et tonsūs apud plebem Polonam
saeculos XVI-XIX valde grati et morbi cutis propter hunc tonsum (ope imprimis
pediculorum) oriundi. Visu aliquantulum similis est Polonica plicae
Rastafarianae. Ecce plica Polonica longitudine 150 centimetrorum, quae in Museo
Medicinali Cracoviensi exhibetur (Varsovia habet duas, sed breviores; Europae omnino 18 hodie adsint):
Sed cur (et unde) Polonica?
Secundum
collegam meum Gregorium (Grzegorz)
Walczak, primum huius nominis usum fuisse ab auctoribus
"Encyclopaediae" Diderotianae, ubi symbolam de plica Polonica
tractantem scripsit aliquis subscriptione /m/ utens. Non est tamen verum, puto,
eum /m/ omnino arbitrarie nomen plicae Polonicae adhibitum, nam multi Europaei
putabant id phaenomenon e Polonia oriundum. Ita e.gr. in scriptis Borussicis
saeculi XVIII (tempore ergo, cum "Encyclopaedia" scribebatur) plica
Polonica nominabatur Theodisce Weichselzopf
(plica Vistulana).
Ceterum
apud nos, Polonos, tonsus hic nomine kołtun,
quod sine dubio etiam auribus Polonis exotice sonet, nuncupatur. Quod nomen a
philologis putatur a Russico keltania
ortum esse. Poloni saeculorum XVIII-XIX, qui de medicina hygienave scribebant,
putabant hunc tonsum in terras nostras ex Russia aut generalieter ex oriente
venisse. Propter tamen iniustitiam historicam – miseri Poloni! – nomen internationale
huius scabiei nostratibus meis attributum est.
Sed
fortasse iuste. Ut lego, ruricolae nostri valde plicam Polonicam adamabant.
Credebant istam eos protegere contra morbos (praesertim caecitatem) necnon
ipsum Satanam. Ita neque pectinem nec aquam ad crinem lavandum magna e parte adhibebant.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz