Groenlandia ("terra viridis") a Danis
colonisata est ope doli, nam primus huius insulae explorator, Norvegus Eric Ruber,
qui anno 982 primus pedem in Groenlandia posuerat, narravit suis (i.e. Danis
Norvegisque – qui tunc una de facto natio erant) se terram viridem, pratis
plenam invenisse, ubi loca ovibus pascua permulta essent. Quam fabulam omnino
falsam esse invenerunt coloni qui, Erico adhortante, in insulam appulerunt. Omnes
verisimiliter domum statim repoposcissent, nisi mare saeviens – iter in
Groenlandiam e 25 navibus tantum 14 tute perfecerunt. Rebus ita stantibus in
insula minime viridis coloni manserunt.
Simili dolo utens ingeniarius Francogallus Philippe Jean
Bunau-Varilla effecit, ut hodiernus Euripus Panamaicus in Panama stuctus esset,
non in vicina Nicaragua, ubi primum omnes viam navibus inter Atlanticum
Pacificumque apertum iri putabantur pluresque ingeniarii ac viri politici
US-Americani (a quibus horumque amicorum maior pars pecuniae ad euripum
struendum dabatur). Viam aquatilem Nicaraguanam, licet longior, magna e parte
lacum magnum Nicaraguense transituram sperabatur, minus ergo pecuniosior haec
via esset quam Panamaica. Bunau-Varilla tamen propter quasdam causas nobis
ignotas valde malebat viam Panamaicam, omnibus ergo senatoribus US-Americanis
missit tesseram epistularem Nicaraguanam (pretio 5 pessorum), qua monstrabatur
mons quidam ignivomus huius terrae ignem evomitans. Spectate – scripsit in litteris ad senatores – quanta pericula euripo Nicaraguano minantur! – de montibus
ignivomis dicens, licet bene sciret vulcanos Nicaraguanos iam a longis saeculis
omnino mortuos esse at tessera epistularis ad eruptionem quandam praehistoricam
spectare. Senatoribus tamen perterritis, senatus consultum acceptum est –
proportione vocum 42:34 – euripum in Panama structum iri.
Sinenses et Russi verba faciebant de Nicaraguano euripo fodiendo, sed nihil puto eos reapse fecisse. Dubito autem an tam facile terreantur Sinenses quam senatores nostri.
OdpowiedzUsuń