Varii homines varie interpretati sunt nomina biblica
quattuor fluminum paradisi Eden, varissimis in locis ea re vera fuisse/esse
putantes. Sacerdos Geoffrey Wilson (persona certe ficticia), unus 21 narratorum
libri "Epibatae Angli" (English
Passengers), auctore Matthew Kneale (liber in lucem editus anno 2000),
putat (anno 1857) haec flumina in... Tasmania insula poni, ductus similitudine
nominum biblicorum et aboriginum Tasmaniensium - quorum ceterum iam tunc, medio
in saeculo XIX, nemo fere vivus mansit – qui sua lingua quattuor sua flumina
nuncuparent: Ghe Pyrrenne (quasi Euphrates), Gonovar (Gichon), Pewunger
(Pishon), Liddywydeve (Chiddekel).
Mihi similitudo haec non satis esse videtur, ut iter
Tasmanicum faciam, quod iter sacerdos Wilson fecisse dicitur. Ceterum certe
libenter Tasmaniam viserem.
At liber a Matthew Kneale periucunde scriptus est!
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz