wtorek, 17 stycznia 2017

De significatione confessionis

Numquam vero alium sensum confessionis apud catholicos (in aurem sacerdotis) vidi quam auto-catharsim. Confessio est regina probationum, dicere solebant medii aevi tempore severi sacerdotes-inquisitores, sed nos possumus etiam mitiorem versionem adhibere: Confessio est regina (condicio) indulgentiae (pro peccatis).
Talia mihi in mentem venerunt, cum de "passu quinto" motus Anonimorum Alcoholicorum meditarer: Confessi sumus nobis, Deo alioque homini naturam erroris nostri.
Si bene memini, esse tamen quandam fidem (sectam?) Christianam, ubi omnes - turba ergo haud parva peccatorum - constituto tempore simul peccata sua vociferant: ut Deus ea audiat, nemo tamen praesentium - propter chorum multisonum - aliquid de peccatis vicini sui intellegat.
Quae methodus sit melior - non mihi esse iudicandum.

2 komentarze:

  1. In primordiis aevi Christiani, confessio coram populo fiebat. Postea monachi Hiberni confessionem secretam introduxerunt. Quod, nomine ac vultu peccatoris servatis, optimum videtur praesertim cum peccata contra sextum vel nonum exponenda sint.

    OdpowiedzUsuń
  2. De his rebus - sicut de permultis aliis - omnino nescivi. Gratias tibi ago quod certiorem me feceris.

    OdpowiedzUsuń