Vixit olim principissa, cui adesse cessaverunt verba. Certe
non omnia – rarissime enim principissis evenit, ut omnino aliqua re careant – sed
haec, quae essent ei maximi momenti, quae scilicet proprie naturam rei
redderent, quaeque, ut dicitur, rem acu attingerent. Ipsa principissa talia
verba nuncupabat bona. Dividere enim
solebat a puncto temporis quodam, cuius iam longe oblita erat, verba inter bona
et mala – uno die mane horrore subito impleta repperit horum numerum crescere,
illorum autem minui. Sequentibus diebus invenit rem hanc immo peius se habere –
unoquoque novo die bona verba rariora fiebant.
At amabat principissa loqui multum, praesertim eo
tempore, quo cum ancillis ludebat; verba ex ore eius emanabant sicut illuvies
verna at numquam ei difficile id erat faciendi. Nunc autem pronuntiata a se –
rarius ac multo lentius – vocabula videbantur ei esse quasi lapilli scabri, qui
tererent ac vulnerent linguam, palatum, labia et quid porro habeamus in cavo
oris, statim postquam contigit iis transfretare clausas horrore fauces. Primum
ipsa putabat se fortasse morbo quodam ut grippa laborare, sed nulla mixtura a
medico aulico sibi data aliquid effecit. Verba re vera dolorem faciebant ac
vulnerabant.
Nesciens, quid faceret, coepit a mundo abhorrere – at
mundus ei erat praesertim aula regia atque ancillae – necnon in fasciculo
chartarum notare omnia a se cogitata dictaque – solebat enim ad seipsam
susurrare – verba bona, id est quae dolorem sibi non afficerent. Ut: sella, descendas, prius, dolet, genu, transfiguravit, continentia, somnium, mallem, aniliter, exspecta, trullarum, praecipue, taxi necnon aliunde. Haec
erant prima, mox autem sequebantur multa alia et post nonnullos dies
principissa animadvertit – non sine gaudio – sibi iam dimidiam partem fasciculi
plenam esse verborum bonorum. Sunt ergo
permulta!, ad seipsam susurravit ac primum a nonnullis iam septimanis in
vultu eius cognosci quis prope adstans posset risum lenem; sed nemo ei adfuit
qui risum hunc animadverteret. (Statim addidit principissa sui indici verbum animadverteret.)
Sed gaudium erat breve. Sequenti die mane, cum novam
portionem verborum bonorum notare finivit, decrevit se legere denuo totum eorum
indicem. Tunc maxima cum frustratione animi invenit se delaturam debere esse plus
minusve dimidiam partem notatorum verborum, nam haec, quae tribus quattuorve
diebus antea dolorem sibi non afficiebant, nunc sine ullo dubio afficiunt! Tam cito corrumpuntur verba...?, rogavit
seipsam, credere id vix potens. Posteris tamen diebus fasciculum denuo ab initio
legens, repperit alia verba novissime corrupta – fortasse iam non tam magnas
horum copias, sed satis ut in summa plus minusve bessem verborum olim bonorum
delere debuit.
Altera plaga venit e mundo externo. Uno die, vestibus
ancillae sumptis reliquit castellum incognito – quod facere interdum solebat –
atque a nemine recognita venit in forum. Adportavit secum fasciculum cum verbis
bonis, quae scilicet nondum corrumperentur, ut examinaret utrum ab aliis quoque
sicut bona accipiantur. Allocuta ergo est alias mulieres – venditrices emptricesve
– sed et hae et illae saepe eam bene intellegere poterant. Postquam explanata
est – usu verborum malorum, dolore faucium vix a se superato – rem suam,
inveniebat alias mulieres saepissime aliis vocabulis uti ad eandem rem denotandam.
Et vocabula haec, nullo excepto, verba mala erant, quibus auditis aures
principissae dolebant.
Flens fere hunc locum reliquit venitque ad fora remotiorum
partium urbis. Hic tamen nemo, nemo prorsus, eam intellegere posse videbatur. Verba ergo corrumpuntur non solum tempore,
sed quoque spatio exacto, dixit ad se, ob timorem semi-mortua.
Sui horrendae inventionis neminem certiorem fecit,
praeter scurram aulicum. Hic respondit, suadens ne stomacharetur principissa
sui inventione nimis, nam, dixit, verba omnino necessaria nobis non sunt, die
extremo enim datum nobis iri non verbis sed uno tantum strepitu ventris fabulam
nostram totam narrare. Sed scurra hic notus erat dicere res varias, non semper
sapientes, saepe ceterum eas, aliqua in caupona auditas, repetens sensu a se
non bene intellecto, mutato ergo ac deformato.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz