Non est fortasse elegantiae in sui cyberdiario (=blog) verba
aliorum passim citare, loco ipsius cyberdiarii auctoris cogitata monstrandi. Sed his
diebus nihil est de quo scribere velim, citare tamen volo notionem perpulchram
adhibitam ab Eduaro Minesotiano, sodale Gregis Latine Loquentium. Qui cu, de
phrasi biblico 'dominus agminum' disputabat, utrum scilicet esset religio
Judaeo-Christiana nimis bellicosa ut ei deceat, aduxit opinionem philosophi
Christiani US-Americani, Iohannis (Jack)
Miles, ponens notionem quae mihi valde placet: Deum Veteris Testamenti esse quasi palimpsestum
deorum multorum. Si bene intellego, agitur hic de suspicione
studiosorum priscam religionem Iudaeorum polytheisticam fuisse ac deinde demum Deus
monotheisticus quasi superscriptus sit nominibus multorum deorum veterum. Quod
videatur etiam in usu duorum nominum Dei in Veteri Testamento: Iahve/Iehova et
Elohim (quae altera forma est ceterum ipsa numeri pluralis!). Sed non sum harum
rerum peritus; tantum notio 'palimspestum deorum multorum' mihi valde placuit.
Ecce verba Eduardi:
De re ipsa heic tractanda videte duo opera ab Ioanne Miles
conscripta quibus tituli _Deus: Memoria Vitae_ et _Christus: Summus cardo rerum
in vita Dei_. In his operibus demonstrat Miles notionem Dei (perinde atque
historiam mundi, memorias singulorum hominum, etc.) esse quasi palimpsestum
"deorum" multorum. Non sunt hi libri e conspectu theologico
conscripti sed ut critici literarii:
Sane illa traditione imbutus est Miles sed non eatenus ut
factus sit sodalis ordinis neque est sacerdos Catholicus. Alicubi fando audivi
vel legi eum esse sectatorem Ecclesiae Episcopalis. Melior situs quam Vicipaedianus
est paginarum eius domesticarum ubi lector accuratiorem intellectum captūs
(scope) huius auctoris sibi consequi poterit:
sed praesertim:
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz