Apud Suetonium de Divo Augusto legimus eum - imperatorem! - interdum, somnio quodam perterritum, in viis mendicare:
Ex
nocturno visu etiam stipem quot annis die certo emendicabat a populo, cavam
manum asses porrigentibus praebens.
Certe non est saepe caesar in via forove asses apud populum poscens videndus.
Mihi haec fabula memoriam adduxit mendici procerae staturae, quem ante quindecim plus minusve annos vidi stantem in pronao cathedrae Coloniensis. Cogitares mendicum hominem humillimum esse debere; non hunc tamen. Hic enim, primum tacitus, subito magna voce, quae in tota fere ecclesia clare audiebatur, clamavit (parcite, si mendose Germanice scribo): Was ist lost? Sie spenden nicht mehr! Id est: Quid factum est? Nil datis (mihi) porro!
Non puto Augustum ita ad asses sibi dandos praetereuntes adhortatum esse. Credo autem multos plus quam unum assem ei ea occasione maximo cum gaudio dedisse aut saltem dare velle.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz