sobota, 17 grudnia 2016

Suicidae non purgant dentes (2)

Suadelae amici qui pseudonymo bedware utitur parens, modo filo interdentali usus sum.
Re vera pugnam contra ultimam meam ebrietatem coepi die 13 Dec., dicato sanctae Luciae. Eo die Sueci dicuntur contra veritatem astronomicam credere lucem annualem crescere incipere - huius phaenomeni ream esse fortasse Auroram Borealem, maxime activam media hieme.
In pedibus steti tamen demum postero die, 14 Dec., dicato sanctis Alfredo & Isidoro Hispalensi - hic hodie patronus interretis a nonnullis habetur, nam indoles ei adfuisset simul in variis locis apparere[1].
Bonum tibi diem hodiernum, lector care, exopto, sanctis Olympiae, Floriano (patronus siphonariorum) & Lucae dicatum. Ceterum, in Polonia saltem, est hic "dies sine maledictis" (unus per totum annum).
[1] etiam si docet Plautus in "Amphitryone": nec potest fieri, tempore uno homo idem duobus locis ut simul sit

1 komentarz:

  1. In Vicipaedia legitur olim festum ejus et solstitium eodem die fuisse. Paulatim autem differre donec calendarium Gregorianum introduceretur. Vale!

    OdpowiedzUsuń