poniedziałek, 5 grudnia 2016

De neocatechumenatu utraquistarum

Utraquistae, sive calixtini, fuerunt motus husitarum, qui in Bohemia saeculis XV-XVII degebant, postulantes inter alia communionem (=cenam sacram) dandam fidelibus "sub utraque specie", i.e. panis et vini. Hodie autem idem petunt - ac sibique a suis sacerdotibus dantur, ni fallor, Sede Apostolica rem probante - participes Itineris Neocatechumenalis (quod vulgo, in Polonia saltem, nominabatur Neocatechumenatus).
Cuius motus particeps factus olim est amicus quidam novus meus, annos 60+ natus, qui iam per nonnulla decennia contra morbum alcoholismi pugnam agit. Dixit mihi se post 15 annos abstinentiae participem Neocatechumenatus fieri decrevisse ob, ut putabat, vocationem spiritualem. Putavit sibi parvulam copiam vini communalis semel per septimanam - die sc. Solis - in missa sacra bibendam minime nocivam. Sed errabat, nam mox redivit ad plenam temeti consumptionem atque in hac, ut hodie dicit, errore quattuor annos porro mansit.
Nunc per nonnullos annos denuo non bibit.
Ego autem per sex dies. Sex difficiles dies.
Deus meus, me amicumque meum adiuva!    

2 komentarze:

  1. Isti Neocatechumenales fidem Catholicam non servant. Fugiendi ergo sunt quam velociter. Divinum enim auxilium apud eos abest (etsi non omnes mali homines sint). Nonne invenitur Missa ritu antiquiore celebrata prope domum tuam? Illic enim nutrimentum spiritale necessarium ad animum roborandum invenies. Communio autem sub sola panis specie Christifidelibus distribuitur. Intercessione Beatae Virginis in Claro Monte et Sancta Monicae, Deus adiuvet te et amicum tuum et omnes versus morbum illum pugnantes.

    OdpowiedzUsuń
    Odpowiedzi
    1. Gratias tibi ingentes ago, amice fidelis! De missa ritu antiquiore prope me celebrata nescio - adest una in contraria parte urbis, quo pervenire nunc, cum duas anus (matrem sc. meam et consobrinam) continuo curam, mihi perdifficele sit. Sed preces domi dicam ad BVM ac Sanctam Monicam.

      Usuń