sobota, 17 grudnia 2016

De vi allii contra vampyros

Scripsit hodie Ioannes Oleastrensis (Hispanus) ad sodales Gregis Latine Loquentium (sine permissione eum cito, sed... res maximi momenti mihi est - spero eum hac re non stomachaturum; ceterum multi sodales GLL licentiam mihi olim dederunt citare verba ipsorum, iam non memini, utrum in numero eorum Ioannes Oleastrensis fuerit):
Viculus ex quo sum oriundus nomen habet Aceuchal, ab antiquo nomine proveniens quod significat 'sylva oleastrorum'. Locus ubi sponte nascuntur oleastri, quae arbor silvestre genus est olivae simile. Non vero edibiles fructus earum sunt.
Sed fructus qui maxime colitur in viculo meo allium est. Hic celeberrimus est fructus , quod potissimum est condimentum inter agricolas et, iam antiquitus, Virgilio teste, praecipuum erat inter condimenta agricolarum esui. 
Vetus erat opinio qua censebatur allium esse remedium optimum ad arcendas incantationes et ad diabolos expellendos e corporibus. Hodie tamen fere nemo est qui hoc utatur remedio, cum sit nemo qui novercalibus veteribus incantationibus credat. Sic allium manet optimum condimentum, sed iam a veteribus superstitionibus exemptum.

2 komentarze:

  1. Atheniensium uxoribus fuit mos inter festos dies, quibus nomen Scirophoria, allium una comesse ad viros suos arcendos: nam nonnullos dies viri et mulieres a consuetudine matrimoniali se abstinebant, more Lemnio.

    OdpowiedzUsuń
  2. Talia amo discere! Gratias tibi ago.

    OdpowiedzUsuń