"Paralysis" Natalicia in Polonia durat tres
fere dies, i.e. vespero diei Vigiliarum (ergo cras, 24 Dec.) necnon duobus ipsis
diebus Nativitatis (25-26 Dec.), cum nulla (fere) tabernarum cauponarumque
aperitur. Hoc anno Varsoviae saltem "paralysis" coepit iam hodie, die
Veneris (23 Dec.), cum multa loca publica clausa sunt citius solito. Volui hodie
in bibliotheca locali mandare librum Maximiliani Frisch "Homo faber";
sciens die Veneris bibliothecas locales urbis meae usque septimam horam
vespertinam operari, hora nondum sexta duas bibliothecas prope aedes matris adortus
sum, sed frustra: portam clausam utroque loco inveni. Natio sumus vero
pigerrima!
Depressso animo laborans, matre circa horam octavam iam
in lectulo sopita, decrevi me mediam urbem petiturum, ut vitam eius ultima
nocte ante "paralysin" inspiciam. Decrevi primum laophorum (Anglice bus, etiam nomine 'autocurrus' utor)
ascendere, quod veniret; venit ut primum laophorum lineae 131, quod usque
Stationem Ferroviariam Centralem vectores vehitur. Bene, usque fere ipsam
stationem iter feci, homines multos iuvenes cauponas petentes – ultima occasio!
– de fenestra autocurrus intuendo.
Ceterum, inveni non tam integram fore "paralysin"
urbis. Cras vespero, cum omnes familiae piorum catholicorum Polonorum domi sedebunt
adventum Christi expectando, a carne eo die in cibis abhorrendo, omnia loca
publica clauduntur, praeter ecclesiis, ubi media nocte missa pastoralis
habetur. Sed inveni inopinate tabernam caffeariam Anonymorum Alcoholicorum in
ipso medio puncto urbis aperiendam cras hora septima vespertina usque decimam.
Post ergo cenaculam cum matre verisimiliter illuc properabo ad theam fructuosam
bibendam. Die postero, id est primo die Nativitatis (25 Dec.) post meridiem iam
nonnullae cauponae caffeariae magnarum catenarum (ut ex. gr. Caffe Nero, ubi
"aura" mihi valde placet) secundum morem solitum operabuntur.
Tertio die "paralysis" re vera iam multa loca aperientur, imprimis temeto bibendo dedita. Est enim mos Polonorum die Vigiliarum a carne alcoholibusque (saltem multis in familiis) abstinere, sed duobus diebus postea - cum iam scimus Christum infantem sanum natum esse - copiosissime et bibere et omnem carnem comedere; permultae tunc sunt mortes ob cardioplegiam.
Tertio die "paralysis" re vera iam multa loca aperientur, imprimis temeto bibendo dedita. Est enim mos Polonorum die Vigiliarum a carne alcoholibusque (saltem multis in familiis) abstinere, sed duobus diebus postea - cum iam scimus Christum infantem sanum natum esse - copiosissime et bibere et omnem carnem comedere; permultae tunc sunt mortes ob cardioplegiam.
Felicem diem Nativitatis!
OdpowiedzUsuńFelicem et Tibi, lector mihi tam fidelis!
OdpowiedzUsuń