Dixi nos
Slavos homines feros esse, silvas paludesque colentes, nam in palude iuxta utramque
ripam fluminis Pripet (in hodierna Ruthenia Alba sive Belorussia ) iacenti
incunabula nostrae genti (secundum anthropologos saltem) essent. Maxime autem ferus
omnium nostratum videtur esse Lucas L., doctor atque indagator disciplinae
botanicae, qui studet ut quam proxime naturae una cum familia – habet enim
uxorem duasque filiolas – vivant. Iam satis clarus factus ille Lucas est
propter scholas aestivales in montibus Carpathis unoquoque anno habitas, ubi
docet discipulos vitam in silva sub Iove agere. Adhortatur quoque omnes suos ad
edendum herbas malas, insecta varia necnon has carnis bestiarum partes, quibus
normaliter non vescimur (notus est confessione se placentam sui uxoris post
utriusque filiae partum comedisse).
Berenice
dicit Lucam se olim – antequam scilicet uxorem hodiernam cognovit – adamasse,
illa tamen amorem eius abiecit, nam nimis iuvenis (puella quindecim annorum)
tunc erat. Hodie autem huius repudiationis paenitet, licet, ut ipsa narrat,
Lucas sapone quidem numquam utatur, sola aqua tantum corpus sui lavans. Sicut
maiores nostri in palude degentes facere solebant.