Multi sunt modi iuvenum, qui, licet pecunia saepissime careant, tamen tempore aestivo itinera quam longissima perficere cupiunt. Berenice, amasia olim, nunc amica mea, magnam partem Europae Mediae necnon Paeninsulae Balcanicae visitavit convectionem gratis apud autoraedarios petendo (qui modus itinerandi aliquantulum periculosus omnibus videtur, multi tamen usque hodie, in Europa saltem, eo utuntur). Ipse memini me iuvenem per Montes Carpathos sat diu ambulare ac vesci in itinere holeribus pomisque, quae in agris atque hortis, agricolis non videntibus, inveniebam (aut rectius: furabar). Furto quoque in Serbia utebatur – ad hoc dedecus fame adductus – amicus meus Michael, arripiendo clam pecuniam, quam pii Serbi in suis ecclesiis in lance argentea huic rei assignata relinquere solebant ut donum ad res ecclesiae necessarias gerendas (quam pecuniam vespertino demum tempore sacerdos colligere solebat, per totum autem diem pecunia in lance relicta iacebat, nemine eam custodiente, nam nemo Serborum peccatum tam turpe perfectum iri crederet).
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz