środa, 4 lipca 2012
De nube sapienti Lemiana
Petrum
Cieśliński, qui est et physices artis peritus et simul diurnarius, qui de rebus
obscurioribus scientiarum lingua omnibus intelligibili in actis diurnis scribit
(et qui insuper amicus meus vetus est), rogavi in foro Facebookiano, cum ibi de
quaesitu vitae extra terram scripsisset, utrum ipse animantia extraterrestria aliquo
loco exstare crederet. Petrus autem mihi roganti his verbis respondit: “Fere
certus sum talia animantia exstare, sed mea sententia ea omnino alia esse quam
nos sumus, sicut e.g. illa ‘nubes sapiens’ Lemiana (id est a Stanislao Lem,
scriptore fictionis scientificae, inventa) aut aliquid aliud, quod omnino
cerebra nostra imaginari non valeant, nam ita evoluta sunt haec cerebra, ut
intellegerent omnia, quae in conspectu iis sint in terra nostra et non illa, quae
in aliis planetis habeantur)”.
Subskrybuj:
Komentarze do posta (Atom)
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz