czwartek, 19 lipca 2012
Heros quoque interdum mingit
Primo post memoriam gentium volatu transatlantico (sc. non interrrupto) anno 1927 a se perfecto, aeronauta Americanus Carolus Lindbergh a populo Parisiensi (nam Lutetiae Parisiorum aeronavem "Spiritum Ludovicopolis" ad terram appulerat) salutatus quasi heros caelestis est – per dimidiam horam turba eum humeris suis positum per vias urbis portabat donec a vigilibus publicis vi a populo ereptus est. Patriam postea Americanam repetens in via triumphum Londinii quoque egit, ubi a rege Georgio V receptus est. Ut narrat Lindbergh in commentariis suis, celebrationibus officialibus ad finem perductis, regem se in quendam secretiorem locum adduxisse, ubi a nemine audiri possint, ut se rogaret, quo modo tam longo tempore volatus [33,5 horarum] problemma mingendi solvisset. Lindbergh respondit se poculis chartaceis usum esse, quae post usum in Oceanum Atlanticum de fenestra aeroplani iaciebat. Sed hoc mendum erat – ut ipse in commentariis confessus est. "Re vera – scripsit – valde miserebar horum Francogallorum, qui me humeris suis portabant ex aeriportu Le Bourget [in mediam Lutetiam] – nam braccae meae omnino madidae urina erant".
Subskrybuj:
Komentarze do posta (Atom)
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz