Linguam alienam optime discere, etiam si alienigena es hospes in terra peregrina diu vivens, res difficillima est. "Optime" dixi, id est ita ne cives patriae tuae novae cognoscant te non unum suorum esse. Quam rem observavi tempore cum amore iunctus eram cum Uliana Ruthena. Quae, licet optime Polonam linguam loqui sciverit, interdum verba ponere solebat, quae Polonus numquam posuerit. Sed meliorem exemplum vobis praebebo: Andream, amicum meum Bohemicum, qui a viginti annos matrimonio iunctus est cum muliere Polona et per totidem saltem annos Varsoviae habitant (etiam pueros imprimis Polonice loquentes habent). Quocum cotidie colloquia mihi erant, cum pro statione porno-televisifica Polsat munus ambo explebamus, ego ut diurnarius, ille ut peritus artis computatrariae. Olim aliquis collega noster, cui quoque in hac statione televisifica miserrima labor erat, nos omnes invitavit in sui villam rusticanam, de hac re in banno officinae huius stationis televisificae nutnians. Tunc vidi Andream hunc nuntium cautissime studere atque, me conspecto, rogare:
- Cur haringam? Cur ad hunc piscem consumendum invitat?
Ego autem statim rem comperi. Nuntius dixit plus minusve talia: "Invito omnes amicos in meam villam rusticanam [hic et hic positam] proxima septimana exeunte ad haringam consumendam".
Polonum esse debes, ut hoc intellegas. Primum, tempus erat vernale, ante festum Paschatis, cum Poloni multum aquae vitae (=vodkae) bibunt (aliis temporibus anni multum quoque bibunt, sed tempore Paschali copias ingentes). Secundum, ad vodkam bibendam ut gustationes saepe haringae adhibentur, pisces parvissimi pretii in Mare Baltico capti. Deinde, ne verbis veris sed euphemia potius utamur, nos invicem non in aquam vitae bibendam sed in haringam consumendam invitamus. Re vera sumitur hic piscis libenter tempore potandi, sicut et cucumer atque alii cibi peculiares.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz