Ante abhinc tres quattuorve annos, cum munere diurnarii apud agenturam Reuterianam fungebar, telephonando uno fere quoque vespere inquietare nos solebat vir quidam aliquantulum vetulus (quoad de voce ipsius iudicare potueris), qui asseverabat se invenisse machinam cuius ope homines per tempora vehi possent! Dixit se tempore praesenti tantum in praeteritum itinera facere scire, dum in futura ut iret adhuc experimenta nonnulla sibi esse perficienda, sed – pergebat - etiam itinera in tempora praeterita maximi usui hominibus fore, nam multa secreta et privata et historica hoc modo posse ad lucem adductum atque explanatum iri. Ceterum, quod haud parvi momenti est, contigit ei post nonnulla talia itinera in praeteritum iam facta tute domum (id est: tempus hodiernum) repetere.
Volebat hic vir, ut nuntium de sui machina agentura Reuteriana per totum mundum divulgaret, ergo percontationem sui apud nos perficiendam quam citissime poscebat. "Veniam ad vos, quaeso, cras – petere solebat – ut omnia minutatim explicem, nam nunc, timeo, mihi fidem non in totis datis".
Mos nobis erat semper urbane coram telephonantibus se gerere, ergo etiam cum isto homine deliranti sat longos sermones habuimus, dicentes nostrum nemo posse nunc eum convenire, nam desunt nobis periti scientifici, qui machinam eius recte aestimarent etc. Sed uno die diurnaria nomine Gabriela, taedio horum sermonum atque ira subito incensa, decrevit se finem huic ludo posituram – homini denuo nos telephonando molestante atque conventum petente respondit: "Venias, domine, quaeso. Venias heri!"
His verbis a se auditis nos inquietare sivit.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz