niedziela, 15 lipca 2012

Peripatetici temporis novissimi (i.e. saeculorum XIX-XX)


Inter philosophos praeteritorum duorum saeculorum ad ambulationes quam creberrimas adhortati suos sectatores sunt, mea saltem sententia, Henricus Thoreau, Fridericus Nietzsche et Aemilius Cioran. Ecce nonnulla ab iis dicta:
Thoreau: “Desunt iam equites, qui spriritum equestre nobis praebeant. Hunc spiritum praebet hodie ambulator, viator”.
Nietzsche: “Cave, ne nimis longe sedeas! Noli credere unicuique cogitationi, quae non nata est nisi sub Iove atque ambulando (...). Omnes superstitiones oriuntur ex intestinis ac duritiam natium esse maximum peccatum in spiritum sanctum”.
Cioran: “Nulla est veritas, nisi haec, quae molimento musculorum necnon contemplatione contineatur; omnia, quae restant, sunt fortuita, nimia, immo nociva. Sanitas nititur exercitatione atque experientia vacui, musculis ac meditatione”.
De his tribus cogitavi hodie autoraedā amici mei Petri vectus in castellum mediaevale vici Czersk, qui viculus olim fuerat arx capitalis totius Masoviae. Sed de hac re fortasse alio tempore narrabo.

Brak komentarzy:

Prześlij komentarz