Scripsi modo de locis in margine orientali patriae meae positis, ubi subito "vox omnis spiritusque evanescit". De duobus scilicet locis narravi, quos cum ego et uxor casu ingressi essemus, statim sensimus nos quasi in alium mundum traductos esse. Hodie casu repperi de similibus locis Poloniae orientalis scripsisse Zdislaum Skrok, historicum ac viatorem peripateticum has regiones patriae nostrae strenue ambulando lustrantem. Qui dicit se in multis locis Poloniae mediae necnon orientalis subito "male sentire"; postea e documentis saepe invenit in iisdem locis pugnas quasdam aut caedes civium habitas esse. Addit quoque Skrok se scire Silvam Campinosiam prope Varsoviam (de qua scripsi hic mense Maio), quae magna e parte in hesternis rusticorum agris sata est (decreto regiminis quasi restituendo priscam Silvam Masoviam temporis antiqui), difficilime crescere in locis, ubi olim aedes rusticorum aderant, at praesertim in locis castrorum exercitus Russici (quorum militum sat multa castra hic fuerant tempore, cum Moscovia hanc terram regebat, i.e. annis 1831-1916). Ex sui experientia narrat se in talibus locis aut male dormire (nam per vicos ambulando solet dominus Skrok saepe sub Iove dormire, vel saltem meridiatione uti) aut a culicibus muscisve dolenter morsum esse.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz