Ludovicus Wittgenstein, philosophus praeclarus ex Austria oriundus, dum discipulum suum (et simul, ni fallor, amasium) in USA habitantem visitabat, a matre pueri rogatus quid sibi vellet ad ientaculum habere, respondit:
- Quodlibet, mi domina, dummodo cotidie idem.
Ergo accipiebat tempore morationis Americanae cotidie mane panem cum caseo.
Sed mihi quoque talis "conservatismus" edendi adest, partim saltem. Nam phasibus, ut ita dicam, escam hanc aut illam colo. Praeterito e.g. anno exeunte cauponam Vietnamensem cotidie fere visitabam ac cotidie fere ius bubulinum nomine Pho ibi edebam. Nunc autem a duobus tribusve mensibus culinam traditionalem Polonorum colo, ergo cotidie fere unam aut alteram cauponam, ubi cibi nostrae terrae peculiares praebeantur – ut bigos (brassica cum carne cocta) aut pierogi (crusta farta) - adeo. Memini quoque me per tempus quoddam deditum esse solis cibis Italicis.
Sed ut cotidie mane idem in os sumam? Hem, ova in lardo fricta fortasse...
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz