Olim Beatam, amicam meam veterem, visitavi in habitatione eius nova, in ea Varsoviae parte meridionali (nomine Służewiec), ubi numquam antea fueram (fortasse semel, ut puer, nam matertera mea necnon matrina baptismi ibi habitabat). Cum modo aedes has multarum habitationum intraveram, conspexi nonnullos homines in aula ad introitum patente invicem colloqui. Nihil mirum nisi... eos praetereundo conspexi hos viros – quorum numerus fuit quinque vel sex – omnes fuisse homines parvae staturae, multo exiguiores quam viri adulti esse soleant. Item in anabathro: una cum viro-pumilione quodam tabulationem tertiam ascendebam. Deinde, in ipsa hac tertia tabulatione, alterum virum parvioris staturae in androne stantem atque fenestram oculis quasi gymnosophistae meditantis intuentem repperi.
Putavi me aut mentem sanam amisisse aut in locum quendam ab homunculis extraterrestrialibus clam occupatum pervenisse, donec tandem in ianuam habitationis Beatae (puellae normalis, ut ita dicam, staturae) manu pulsavi. Quam, statim postquam ianuam aperuerat, de mira gente pumilionum rogavi. Subrisit Beata, deinc respondit hos viros esse equites sive athletas equiriorum (Anglice: jockeys), quorum sodalitas has aedes struxerat necnon administrabat, nam positae sunt iuxta ipsam hippodromum.
- Etiam e mea fenestra eos exercentes in minori hippodromo conspicere potes – addidit, aspectum equitum parvā staturā in gramine equitantium mihi praebens. Ipsa autem casu ab uno eorum, qui rude donatus de orbe equiriorum recedere vellet, habitationem suam emit.
Sed non longe porro Beata in habitatione hac equiria habitavit, nam uno anno postea necata est ictu tromocratarum islamicae fidei in insula Indonesica Bali contra viatores peregrinos anno 2002 peracto. R.I.P.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz