Investigationibus geneticis nuper perfectis (de quibus narrant acta “Nature”) constat has ambas subspecies unam speciem fuisse usque circiter abhinc ante duo miliones annorum: tunc flumen Congo in hodierno plus minusve sui cursu formatum esse putatur. Qui fluvius separavit gentem Panicam in sempiternum: in australi ripa hodie tantum bonobia, in boreali autem tantum cympanzes habitant. Mirum in modum flumen hoc tam aliam naturam his et tam aliam illis donavit.
niedziela, 1 lipca 2012
De flumine simias dividente
Bonobia (sive secundum nomenclaturam Linnaeanam: Pan paniscus) sunt subspecies simiarum cympanzium (Linnaeanice: Pan troglodytes), quae ambae a Graeco deo silvarum Pane nomen suum scientificum ducent. Licet sint genetice sibi simillimae (necnon simillimi ex omnibus simiarum homini), moribus tamen ambae gentes (si hoc nomen ad simias denotandas adhiberi licet?) ex omni parte differunt: maiori corpore cympanzes maxime student alios aggredi, ad pugnas semper sunt proni, mares interdum necant aut alii gregis mares aut etiam sui gregis parvulos; bonobia autem quasi in paradiso pacis vivunt, sibi invicem auxilia semper ferentes (sunt quoque nota maxima ut ita dicam luxurie corporali: per totum diem multoties Venerem colunt cum multis aliis, more et hetero- et homo- et quoque autosexuali).
Subskrybuj:
Komentarze do posta (Atom)
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz