Triduo septimanae modo praeteritae cum Berenica birotis vehebamur iuxta confinium Poloniae et Rutheniae Albae (=Belorussiae). Quae regio magna e parte a Ruthenis orthodoxae fidei Christianae inhabitatur necnon in ecclesiis eorum, sacellis viariis (quorum multitudinem habent) atque aliis monumentis ornandis litteras Cyrillicas adhibent. Cum Berenicae haec regio primum esset visitanda, mirata valde est eius tranquillitatem, solitudinem atque ubique praevalentem silentiam. Nam vivunt huius terrae incolae in vicis oppidisque parvis (parvioribus saltem, quam generaliter in aliis Poloniae partibus), uno vico a sibi proximo altero saepe satis remoto, silvis aut pratis intercedentibus. Animadvertit quoque amica mea hic vias permultas adesse nullo bitumine stratas, quod – sit visu pulchrum - birotariis interdum molestum simul est, nam raedae harenae haerentes difficillime moventur.
Sed mihi in mentem venit memoria praeteritorum itinerum usque limitem Ruthenum, quae imprimis cum uxore feceram. Tunc nos bis locos adgressi sumus - prope scilicet oppida: Turrim Albam (Białowieża) necnon Querceta Ecclesiastica (Dubicze Cerkiewne) - ubi subito vox ulla sonitusque evanuisse videbantur. Nam aliter adsunt ubique huic regioni rusticali vel silvestri voces permultae, imprimis avium, quarum multitudines hic habitant, deinde aliorum animalium (ut cicadae), deinc, si casu prope vicum sis, omnes sonitus vitae ruris atque insuper aliquid aliud, quod quasi-poetice murmurationem stellarum nuncuparem. Sed in his duobus supradictis locis parvis omnis vox subito quasi anobis abrepta esset. Memini nos obstupefactos invicem unum alterum intueri, timentes ne ipsi facultate loquendi vel sonos edendi privati simus. Sed postquam ducentos vel trecentos passus porro metiti eramus, in locum advenimus, ubi denuo voces naturae regnarent.
De hac re multoties cogitavi, nullam explanationem ei inveniens. Usque fortasse hodie, cum in quibusdam actis legi de adulescentibus Russis, quibus oblectatio est in locis pugnarum alterius belli totius mundi terram fodere ut arma quaedam nisi ipsa cadavera militum reperiant. Unus horum puerorum de suo oblectamento narrans diurnariis prope Neapolim Magnam Russorum (Veliky Novgorod), ubi permulta cadavera Germanorum et militum Sovieticorum de potestate urbis Petropolis pugnantium usque hodie inveniuntur, rogatus quomodo locos cadaverum plenos reperire sciat, respondit: Facile, nam aves ibi numquam canunt.
Explorandum mihi ergo est, nonne hi duo loci subitae taciturnitatis prope Turrim Albam et Querceta Ecclesiastica sint casu agri bellorum, ubi cadavera insepulta militum sub terra iaceant.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz