Bernardus H. erat condiscipulus meus tempore cum linguae Sericae Tibetanaeque Pecchini studebam ante plus quam viginti abhinc annos. Qui vir Gallicus primum medicum fieri voluerat, deinde consilium mutavit ut sinologiae peritum fieret (quae mutatio fortasse non bene de mente eius narrat, sed praetereamus id silentio necnon veniam errori iuventutis – et eius et meae, nam rebus gestis primum cupiveram studia dare - demus). Iste Bernardus ingenio erat praeditus singulari homines comminus eminusve caute intuendi atque huius intuitionis fructus in lucem proferendi. Dixit mihi e.g. olim:
- Nonne animadvertisti omnes fere studentes Americanos peras dorsuales [quibus scilicet discipuli studentesque imprimis libros scholasticos deinde parvas res privatas secum portant] de uno tantum humero pendentes portant, dum omnes fere Germani duobus simul humeris ad peram gestandam utuntur? Nam – pergebat – natio Germana ordinem amat, etiam si nunc asseverat se ordinem odisse, ergo cum pera duas tendiculas habet, ambobus uti necesse Germanis est. Bombas in suos argentarios politicosque mittunt [erat annus 1987, non tam longe post ultimos ictus tromocraticos gregis RAF], sed ordinem perae de ambobus humeris pendendae, sicut milites pii, semper servant. Americani autem spiritu nimis libero farti se in nubibus ambulare imaginantur necnon athletarum corpora habere cupiunt, ergo peras, sint vel graves, semper uno tantum de humero pendentes portant.
- Quid, in hoc respectu, de Gallis? – rogavi.
- Ancipites sunt. Numquam decernere sciunt, quid sibi maxime placeat.
Et recte dixit. Per nonnullos dies postea caute observabam studentes Gallos, Germanos Americanosque (nam vivimus quasi in magna colonia studentium peregrinorum, in occidentali parte Pecchini sita, ubi maxima pars universitatum, polytechnicarum atque aliarum huius urbis scholarum adest) atque animadverti Americanos fere omnes de uno humero pendentes peras portare, Germanos semper fere de duobus, Gallorum autem dimidiam partem uno, alteram duobus.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz